mellifica et divinae laudis dulcedinem in tuis labiis iugiter versa. Quam
dulcia , inquit, faucibus meis eloquia tua, super mel et favum ori meo .
Certe ut multa praeteream, tanquam ex quodam mellis favo visa est
michi haec stilla diffluere, cum hoc verae humilitatis verbum de tuo contigit
ore prodire: Quid mirum, pater, si Deus omnipotens michi vilissimae
ancillae suae quantulamcunque conferre dignatus est inter homines potestatem,
qui contemptibili cuilibet herbae mirabilem aliquando praebet
inesse virtutem? Ostendisti ergo te apem, dum favi distillas ex ore dulcedinem,
sicut scriptum est: Quia de ore prudentis procedit mel, dulcedo mellis
lingua eius, favus distillans labia eius .
Sisara vero exclusio gaudii interpretatur, quod profecto vocabulum
inimico humani generis aptissime congruit, qui primum hominem a paradisi
gaudio quo fruebatur, exclusit. Sed quia non est huius temporis
immorari in enodandis allegoriae mysteriis, dixit Debborra ad Barach:
Precepit tibi Dominus Deus Israel, vade et deduc exercitum in montem
Thabor, tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Neptalim et de
filiis Zabulon; ego autem adducam ad te in locum torrentis Cison Sisaram
principem exercitus Iabin, et currus eius atque omnem multitudinem, et
tradam eos in manu tua. Dixitque ad eam Barach: Si venis mecum,
vadam; si nolueris venire, non pergam. Quae dixit ad eum: Ibo quidem
tecum, sed in hac vice tibi victoria non reputabitur, quia in manu mulieris
tradetur Sisara . Quae nimirum nuda hystoriae verba succincte transcurrimus,
ne si figuras exponendo diutius immoremur, tedium legentibus ingeramus.
Hoc tantum ex his dixisse sufficiat, quia Barach coruscatio interpretatur.
Coruscatio vero habet quidem lucem, sed non diutius permanentem;
mox enim ut incipit, desinit. Ita sunt nonnulli rectores aecclesiarum,
|
|