ac potentes ad Deum per tuum convertentur exemplum, pro his
omnibus aeternae gloriae tibi cumulabitur praemium. Eris quoque non
modo coronata, sed et ipsa corona propheta testante qui ait: Et eris corona
gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui .
Amisisti, regina, virum, post quem dedignata es thalamos iterare, vel
proci cuiuslibet foedus admittere, nisi qui priorem virum excellencioris
gloriae dignitate transcenderet. Quid igitur faceres? Vir ille tuus imperator
extitit, regiae dignitatis apicem tenuit, et quod in hominibus singulare est,
Romani imperii monarchiam dispensavit. Quia igitur in tantae celsitudinis
arce praeeminuit, eo superior quispiam in humano genere reperiri non
potuit. Quae ergo in terris idoneum et, qui tuis placeret oculis, invenire
non poteras virum, in caelestis sponsi provolasti violenter amplexus. Violenter
inquam. Regnum quippe caelorum vim patitur, et violenti diripiunt
illud .
O beata ista superbia, o beata mentis elacio, et omnibus digna praeconiis,
quae dum carnalis thalami iura contempsit, in dotalium regis aeterni
gloriosa transivit. Carnalis plane vir virginitatis archana corrumpit, sponsus
autem ille caelestis eas etiam quas sibi violatas adsociat, in virginale
decus ilico sine difficultate reformat, ut nimirum contracti squaloris inquinamenta
deponant, et velut aridae prius arbusculae denuo comantes in
pristini decoris gratiam revirescant. Porro autem cum carnali viro nuptura
exornatur, mox apud affines et notos undique pecunia quaesita congeritur,
et quicquid valet acquiri, sacculis ilico vel obsignandis capsidilibus
infercitur. Ut quo magis ad virum mulier onerata deproperat, eo et gloriosior
appareat, et ille propensius in eius amore sedulus infervescat.
Tu contra ut nupcialia cum caelesti sponso foedera contrahas, regalis
erarii congeriem prodigis, radiancia quaeque cum auro vel argento margarita
dispergis. Aulea tua blathina vel pocius deaurata templorum laquearibus
appenduntur, ornamenta regalia sacris famulantur altaribus. Nullis, ut
|
|