CAPITULUM DECIMUM.
DE SEDRA REGE.
Et est de eo qui prorogat iram suam, vt vicia sua superet.
Inquit rex Disles Sendebar suo philosopho: Aduerti
quippe verba tua et intellexi ea que mihi dixisti, quoniam
quicunque irascitur aduersus suum dominum aut eius dominus
aduersus ipsum, preseruare se debet vt non confidat
alter eorum in altero. Nunc autem adduc mihi parabolam
quid oporteat regem agere tempore aduersitatis et tribulationis
pro sue persone et regni conseruatione. Inquit philosophus:
Nihil est in mundo quo rex possit conseruare suum regnum
ac suam animam glorificare, nisi cum suorum viciorum
mortificatione et eius ire prorogatione in suis gestis vniuersis.
Conseruat autem hanc virtutem nobilitas et per eam confirmatur,
et quod consuletur rex cum suis viris intelligentibus,
expertis in operibus. Sed melior omnium virtutum est
quod proroget iram suam, quando irascitur contra aliquem,
et nolit eum statim offendere. Et maxime oportunum est
regibus, quod consiliantur cum viris intelligentie et legalitatis,
et in suis factis se gerent prudenter. Vir vero sapiens,
quando agit consilium cum suis sapientibus, erit suum
propositum ad lucem, et quando fuerit rex sapiens et eius
consiliarius fidelis et intelligens super omni re secreta et |
|