ecclesie et dispositor monasterii Beate et gloriose Dei genitricis 
Marie, sita in Via Furcillense, propmto et libenti animo 
contradidi vobis domno Maioni, venerabili abbati monasterii Beati 
Vincencii, situm erga fluvium Vulturnum, Samnie partibus, territorio 
Beneventano, idest in priora cellareum in integro cum 
domo, et omnibus possessionibus eius; cubiculum quoque ipsum 
insimul concessi; tradidi vobis et hortum nostrum, qui est inter 
hortum domni Aceprandi et Leonis magni viri, ipsum vero suprascriptum 
cellareum et hortum, positum intus hanc civitatem, 
inter duo vicora, unum qui vocatur Corarium, et alium vicum 
Placidum sego Furcillensem, et in suprascripta nostra ecclesia, et 
sancto nostro monasterio obvenit a quodam Petro tribuno, cui 
supernomen Pintulo, ex chartulam offercionem cum alias res suas, 
quas nos haberemus. unde nichil nobis ex ipsum cellareum, et 
hortum aliquid remansit, aut reservabimus, nec in alienam cuiusquam 
personam, quod absit confitemur nos commisimus potestatem, 
sed eum in integro, cum introita sua, omnibusque eius pertinenciis 
vobis, et per vos in suprascripto sancto vestro monasterio, 
posterisque vestris concessimus, et contradidimus promptissima voluntate 
possidendum, ut a presenti die et tempore, seu et deinceps 
a me vobis concessa et tradita in vestra, posterisque vestris, sanctoque 
vestro monasterio sint potestate habendi, tenendi, sedendi, 
vendendi, donandi, commutandi, vel qualiter et quomodo exinde 
ab hodierna die facere, iudicareque volueritis, semper liberam habeatis 
potestatem; et neque a nobis, neque a posteris nostris, nec 
a suprascripto sancto nostro monasterio, nec a nobis persona 
summissa, nullo tempore numquam exinde habeatis ab odierna die 
aliquando aliquam requisicionem, aut calupmniam, nec molestacionem; 
neque vos, qui supra domine Maio venerabilis abbas, 
neque suprascriptum sanctum vestrum monasterium, neque posteri 
vestri per nullum modum aut ingenium a nunc, et in perpetuis
  |  
  |