Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 48


2. Praeterea, inter alias creaturas Angeli sunt nobiliores. Sed efficientia rerum
non attribuitur Angelis; unus enim Angelus non est causa alterius, nec est iterum
causa corporalis creaturae. Ergo videtur quod multo minus aliae creaturae
sint causae quorumdam.
3. Praeterea, idem specie non producitur a diversis agentibus secundum speciem.
Sed prima individua omnium specierum immediate a Deo creata sunt,
supposito quod mundus non fuerit semper. Ergo videtur quod nihil possit producere
aliquid simile sibi secundum speciem.
4. Praeterea, illud quod non est ex aliqua materia, non potest fieri nisi per
creationem. Sed formae et accidentia non habent materiam partem sui; vel esset
in infinitum abire. Ergo non possunt fieri nisi per creationem. Inde sic.
Omnis causa efficiens alicuius rei dat sibi formam, vel substantialem, vel accidentalem.
Sed huiusmodi non producuntur nisi per creationem. Ergo nihil potest
esse causa efficiens alicuius rei nisi creator, qui tantum Deus est, ut dictum
est.
5. Praeterea, causa efficiens nunquam est deficientior quam effectus. Sed agentia
naturalia non agunt nisi per qualitates activas, quae sunt accidentia: quod
probatur ex hoc quod non est possibile aliquid esse formam substantialem in
uno, et accidentalem in altero; unde calor, qui est accidens hominis, non potest
esse forma substantialis ignis; et sic de aliis. Ergo nullum agens naturae producit
aliquam formam substantialem; et sic idem quod prius.
CONTRA, secundum Damascenum, cuiuslibet rei est propria
operatio. Sed omnis res quae habet propriam operationem activam, sua operatione
est causa alicuius. Ergo videtur quod ignis calefaciendo sit causa caloris,
et sic de aliis.
Praeterea, si Deus immediate causaret omnia, una res non dependeret ab alia,
sicut causatum a causa; et sic res non magis fieret ab uno quam ab alio. Sed
videmus ad sensum quod non fit quodlibet ex quolibet, sed ex semine hominis
semper generatur homo. Ergo semen patris est causa effectiva filii.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hanc quaestionem sunt tres positiones.
Quarum una est, quod Deus immediate operetur omnia, ita quod nihil aliud est
causa alicuius rei; adeo quod dicunt quod ignis non calefacit, sed Deus; nec
manus movetur, sed Deus causat eius motum, et sic de aliis. Sed haec positio
stulta est: quia ordinem tollit universi, et propriam operationem a rebus, et
destruit iudicium sensus. Secunda positio est quorumdam Philosophorum, qui

Torna all'inizio