quem solum custodiendi palacii cura tunc erat, multis persuasionibus
eo impulit ut universos palacii servientes, qui fere quadringenti
erant, iurare faceret quod die certa quam eis prefixerat
cancellarium ad curiam venientem, et cum eo Iohannem de
Lavardino et Rogerium Avellini comitem, inter primam ac secundam
portam interficerent. Iam tunc ergo conspiratoribus in
spem et audaciam rursus erectis, in partes scissa civitas variis
assensibus laborabat. Sed et plerique viri rapinis assueti, qui
circa viam Coopertam et in superiori parte vie Marmoree commanebant,
videntes rixas et seditiones inter curie familiares
exortas, societatis inter se fedus inierant, non quia favore partis
utriuslibet traherentur, sed lucri spem sequentes, iuraverant in
illum quidem impetum se facturos, in quem primum acclamari
contingeret. Optabant autem eum fore cancellarium, eo quod in
domo illius multam arbitrantes congestam esse pecuniam, credebant
se quod optaverant ibidem uberius et facilius effecturos.
Inter has rerum ambiguitates et pericula cancellarius deprehensus,
ab Ansaldo castellano statuit sciscitari quid ei potissimum
in tanto turbine faciendum decerneret. Cuius consilium fuit: ut,
neglecto termino quem astrologi prefixerant, cum militibus suis
in aliquam munitionum Sicilie se reciperet, et tam Lombardos
quam ceteros quos sibi fideles noverat accersiens, quantum posset
exercitum congregaret, ibique regis prestolaretur adventum.
Nam eum, si Panormi diutius moraretur, vix tantas hostium
insidias evasurum. Prevaluit tamen Roberti comitis Mellenti
ceterorumque Francorum sententia, qui proditorum astutiam et
curie consuetudinem nescientes, Panormi morari tutius asserebant,
nec oportere cancellarium, sine rege quopiam proficisci,
ignorantes nusquam aptius insidias quam in ipso palacio preparari,
ubi nemini liceat armis se vel militibus premunire. At, ubi,
|
1
5
10
15
20
25
30
|