omnia et singula supradicta in totum, et quod faciet
et observabit et defendet; ipse idem alioquin promisit
eidem emptori stipulanti, dare et solvere, nomine pene,
duplum pretii supradicti vel suprascripti, scilicet libras
tot, et omne dampnum et expensas exinde conpetituras
integre resarcire, sub obligo et ypotheca suorum bonorum,
omni leg(is), iuris et const(ituti) auxilio et nave
constitutionis beneficio, et omni alii exceptioni sibi
conpetenti, renumptians et cetera.
DE VENDITIONE EQUI.
In Dei nomine amen. Talis filius talis, iure proprio,
vendidit, dedit, tradidit et concessit tali, filio talis,
quendam equum pili nigri, habentem stellam in fronte,
et alia singna, pro tali qualis est, et cum omnibus eius
vitiis, tecchis et magangnis, evidentibus et occultis,
quem promisit ei quiete et pacifice dimittere, et contra
datum vel factum non habere, nec dare vel facere in
futurum, seu propriis expensis, de iure et constituto
Florentino, ab omni persona et loco defendere, et ipsius
equi possessionem tradidit corporalem. Si vero contra
faceret, et predicta omnia et singula non observaret,
promisit eidem tali dare et solvere, nomine pene, duplum
unde ageretur, et insuper libras tot, et dampna
et expensas exinde conpetituras integre resarcire de
iure, et post predicta omnia et singula perpetuo firma
tenere; et pro predictis omnibus et singulis observandis
obligavit ei in pignus generaliter omnia sua bona presentia
et futura; pro quibus omnibus et singulis suprascriptis,
confessus fuit in veritate se, pretii nomine, et
pro pretio dicti equi, recepisse et habuisse, et ei solutum
fore ab eo, libras tot bonorum denariorum pisanorum,
de quibus se bene solutum vocavit, exceptioni non habiti
et non recepti pretii renumptians, et cetera.
Ad hec M., uxor talis dicti venditoris, eiusque consensu,
de iure suo ypothecarum certiorata, ipsi suo
iuri ypothecarum specialiter, et generaliter omni alii
iuri et exceptioni renumptians, predicte venditioni et
bonorum obligationi, et omnibus et singulis suprascriptis,
|
|