regis. qui dicebatur Scianus. edificare fecit id in medio vallis inter montem
Synay et alium montem. propter commoditatem aquarum. quia ibi
erat. et est aqua valde bona: edificato monasterio collocavit ibi personas
religiosas. qui continue beate Katherine perpetuis temporibus deberent
servire. Reversus autem Scianus ad patrem in Jherosolyma. edificium.
quod fieri fecerat. cum gaudio enarravit. et est sepultus iste Scianus una
cum patre in ecclesia Sancti Sepulchri in Jherosolyma: pater vero edificari
fecit ecclesiam sanctam de Bethleem.
Die lune Xijº Septembris. Dei nomine invocato. montem Synay ascendere
incepimus. et fratres seu calogeri dederunt nobis unum fratrem
pro ductore. sicut eorum consuetudinis est omnibus peregrinis facere: et dum
aliquantulum ascendimus. invenimus unum fontem. parvum et clarissimum.
et dixit nobis frater. qui duxit nos. quod antiquitus quidam bonus religiosus
ibi manebat et aqua carebat. unde. dum senuit. Deum et beatam Katherinam rogavit. ut sibi aquam preberet. cum non posset descendere propter
ejus senectutem. Unde. die solempnitatis beate Katherine. apparuit ille
fons et nunquam postea cessavit: de illa aqua ego bibi. que est dulcisima.
Deinde. modicum plus ascendendo. unam capellam Virginis gloriose
parvam invenimus. et hec capella fuit edificata pro hujus modi causa.
Nam in monasterio. ubi calogeri seu fratres habitabant. tanta erat plenitudo
vermium. pulicum. cimicum et aliorum vermium. quod ibi habitare non
poterant: etiam tanta erat inopia et paupertas. quod non habebant panem
ad manducandum. Quapropter monachi insimul congregati deliberaverunt
recedere et monasterium relinquere: unde una die omnes insimul recedebant.
sed prius visitabant montem Synay et sic. ipsis volentibus ascendere
montem et postea recedere. occurrit eis virgo Maria. que est omnium tribulatorum refugium et dixit eis: Quo itis. carissimi fratres? Et illi responderunt:
Domina. ascendere montem Synay volumus et visitare locum. ubi
Deus dedit legem Moysi et postea hanc penitentiam relinquere. quod fame
afficimur et a vermibus corrodimur. Tunc respondit eis Virgo benedicta:
Revertimini. fratres. ad vestrum monasterium. Tunc statim apparuit quidam
|