oblicum, ut «Amicitiam tuam precor attentius». Et nota quod [post]  
ista verba  intimo, insinuo, notifico, significo,  debeat poni  
 quod , vel  ut  et non  quoniam  et  quia : «Significo tibi quod». Item  
nota quod de quocumque commendas aliquem in salutatione, de  
eodem debes eum commendare in petitione et uniuscuiusque  
propria ponere. Quando scribis domino pape debes dicere  
«Sanctitatem exoro» ; vel «Clementiam vestram» ; vel «Pietatem  
vestram». Quando vero cardinali vel episcopo, «Paternitatem  
vestram» ; vel «Providentiam»; vel «Benignitatem vestram». Quando  
vero clerico, «Discretionem vestram». Quando vero sapienti,  
«Sapientiam vestram»; vel «Prudentiam vestram». Quando minor  
maiori si fuerit litteratus vel benefecerit ei, «Paternitatem vestram».  
Si vero imperatori scribit «Maiestatem vestram»; vel «Inperialem  
excellenciam»; vel «Magnificentiam»; vel «Maiestatis vestre  
potentiam». Si regi, «Celsitudinem vestram»; vel «Regalem  
magnitudinem». Si comiti, «Magnitudinem vestram»; vel  
«Nobilitatem». Si domino, «Dominationem vestram». Si militi,  
«Nobilitatem vestram». Si populo alicuius civitatis vel castri, vel  
pluribus decem, «Universitatem vestram». Si patri, «Paternitatem  
vestram». Si matri, «Maternitatem vestram». Si amico,  
«Dilectionem» vel «Amicitiam vestram». Si mulieri, «Pulcritudinem  
vestram» vel «Nobilitatem vestram». 
58 [Item] nota quod si oportet te duo significata ponere in epistola  
has dictiones pone inter utrumque,  preterea, insuper, ad hec, ad  
hoc.  Item nota quod conclusionem non debes dividere a petitione;  
quia quotiens perfecte comples quod vis dicere in veritate concludis,  
sed si vis dividere has dictiones pone  quia . Sunt signa conclusionis:  
 verumquia, verumquoniam, sed quia, sed quoniam.  Vidimus  
unumquemque salutari, et quomodo negotium narrare, et que vitia  
vitare, et quas virtutes inserere, et que sint signa petitionis, divisionis,  
et conclusionis; nunc videndum est quomodo epistolis tibi  
transmissis valeas respondere.
  |  
  |