Salimbene de Adam: Cronica

Pag 216


I ad Cor. III: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc
seculo, stultus fiat ut sit sapiens. Sapientia enim huius mundi stultitia
est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes
in astutias eorum
. Hoc habetur Iob V; et Ys. XXIX:
Peribit sapientia a sapientibus eius, et intellectus prudentium eius
abscondetur
.
De duobus qui se stultos simulaverunt sancta intentione, ne vanam gloriam
incurrere possent.

Sed de hac materia ponamus duo exempla. Et sit primum
illius sancti patris, qui cum esset magne sanctitatis et magni
nominis, ob quam causam iudex provintie cum tota familia sua
veniebat ad videndum eum, dixerunt ei discipuli sui: «Honeste
te habeas, pater, quia iudex istius provintie te videre desiderat».
Quibus ipse respondit: «Benedicamini, filii, a summo Deo, quia
bene dixistis». Et indutus sacco sedit super hostium celle et cepit
comedere panem et caseum prima hora diei in sexta feria, ac si
esset puerulus, nec iudici venienti assurgere voluit. Quod cum iudex
vidisset, contempsit eum et recessit ab eo indignatus dicens:
«Est iste ille heremita de quo mirabilia multa audivi? Magis
videtur fatuus quam vir sapiens». Audientes hoc discipuli erubuerunt
et dixerunt patri suo: «Pater, peccasti, quia et malum
exemplum dedisti et te fatuum reputari fecisti». Quibus ipse
respondit: «Ideo taliter feci, filii, ut me fatuum reputaret et ad
me visitandum amplius non veniret».
Alia vice, quidam secularis rogavit quemdam sanctum patrem,
cui devotus erat, ut amore Dei et sui ingrederetur civitatem
et iret ad domum eius et orationem faceret super filium eius, qui
infirmabatur. Quod cum promisisset libenter facturum, precessit
secularis et congregavit amicos et vicinos, volens cum eis occurrere
sancto patri ad honorandum ipsum. Quos cum de civitate exire
vidisset, erubuit et timuit ne vana gloria sibi surreperet. Ibat enim
solus per viam que erat iuxta fluvium. Et totaliter denudans se,
cepit in flumine vestimentum suum lavare. Quod videns secularis

Torna all'inizio