fuit nobilis miles de Cremona, et in Conrando de Berceto, qui
clericus erat et probus in armis, quos diversimode tormentavit et
cum igne et aqua et suplitiis variis.
De militibus Parmensibus quos Mutinenses et Regini in compedibus posuerunt
in discordia Friderici, quam cum Ecclesia habebat tunc
temporis.
Ducenti etiam milites, antequam Parma a Friderico recessisset,
missi erant a Parmensibus Mutinam, ut civitatem custodirent,
quos Mutinenses, qui erant ex parte imperii, statim concluserunt
in carcere et posuerunt in vinculis, postquam audierunt
Parmam ab imperio recessisse. Idem fecerunt Regini de Parmensibus
quos ob similem causam habebant. Pro his ergo militibus
misit imperator et vinculavit eos in Victoria, et ex illis occidebat
quando volebat; et maxime, quando insultum faciebat contra
Parmensium civitatem verbis iniuriosis et pugna, et male cedebat
ei, ibi in occidendo captivos refrigerabat cor suum. Nam frequenter,
ut civitatem haberet, expertus est vires suas.
De militibus de Marchia Anconitana quos imperator in patibulis fecit
suspendi.
Aliquando etiam aliqui milites de Marchia Anconitana deseruerunt
exercitum imperatoris et fugiendo ingressi sunt Parmam,
dicentes quod ex parte Ecclesie esse volebant. Et fuerunt libenter
et gratanter recepti. Fecerunt autem hoc, quia in initio rebellionis
Parme imperator faciebat custodiri plures milites de Marchia
Anconitana in civitate Cremona, aliquos in custodia publica,
aliquos vero in aliqua domo libera, timens amittere Marchiam.
Et illis qui erant sine vinculis et in custodia libera incumbebat
deterius signum, quamvis non cognosceretur ab eis. Venit ergo
nuntius ex parte imperatoris, qui dixit V militibus de Marchia,
qui erant Cremone in quadam domo et lavabant manus suas
volentes cenare, ut incontinenti sine mora ascenderent equos et
|
|