CAPITULUM SECUNDUM.
DE LEONE ET BOVE.
Et est de dolo et seductione.
Inquit Disles, rex Yndie, suo philosopho Sendebar: Affer
mihi parabolam super duobus amicis dilectis ad se inuicem
quibus interponitur aliquis credulus seductor et mendax,
et eis inimicicias inducit et odium, donec ad sanguinis effusionem
deueniunt. Dixit philosophus regi: Scitote, domine
rex, quoniam, quando fideles amici vulnerantur vulnere alicuius
mendacis et dolosi, deueniun[t] in odium, et dissipatur
dilectio que erat inter eos, et accidit eis quod accidit leoni
cum boue. Dixit rex: Quomodo fit hoc? Inquit:
Fertur fuisse in prouincia de Sendebar mercator
valde diues; habebat autem tres filios qui, cum creuissent,
non curauerunt conseruare diuitias sui patris, sed eas consumere
et dispergere nitebantur, nec ceperunt modum scientie
bona patris conseruare. Et vocans pater eos ad se cepit eos
super hoc castigare, dicens eis: Filii mei, scitote quoniam
homo huius mundi debet tria querere que haberi non possunt
nisi per quattuor. Tria que debet homo querere illa sunt, scilicet
victus suus, et eius status inter homines, et se pro suo
fine premuniri; quattuor vero cum quibus debet illa tria acquirere, |
|