AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quando videntur res in speculo, species istarum
rerum non imprimuntur a rebus in sensum, sed a speculo: unde imprimuntur
omnes istae species in sensum, ut conclusae in una specie speculi; non quia
sit alia species speculi et alia species rei visae in speculo. Sed in visione Verbi
non imprimitur aliqua similitudo a Verbo in animam, per quam videatur, ut dictum
est, sed ipsum per essentiam suam animae unitur: et ideo in ipsa essentia
Verbi videntur aliae res, quia essentia Verbi habet rationem speciei quae fit in
visu a speculo.
Ad secundum dicendum, quod anima assimilatur rebus quas cognoscit in Verbo,
non per aliquas formas illarum rerum impressarum in anima, sed per hoc quod
Verbum ipsum efficitur ut forma animae videnti, inquantum videtur ab ea, et
ipsum Verbum est similitudo omnium illarum rerum.
Ad tertium dicendum, quod sicut abeuntibus rebus sensibilibus remanent
impressiones rerum, secundum quas est imaginatio; ita etiam abeunte Verbo, in
ipso qui desinit videre Verbum, remanet impressio in anima eius a Verbo, per
quam cognoscuntur ea quae in Verbo viderat per species illarum rerum; et haec
erit quasi reliquia praeteritae visionis.
Solutio V
Ad quintam quaestionem dicendum, quod secundum Philosophum in 3 de
Anima, intellectus possibilis est in potentia ad omnia intelligibilia;
omne autem quod est in potentia ad formam aliquam, remanet imperfectum,
nisi illa forma fiat in eo: unde cum intellectus Christi non sit imperfectus, oportet
quod formae rerum ad quas intellectus possibilis est in potentia, sint
descriptae in eo; sed secundum quod cognoscit Verbum, non depingitur in eo
neque similitudo Verbi, neque res quae videntur in Verbo, ut dictum est; unde
oportet quod praeter visionem qua videt res in Verbo, habeat aliam scientiam
de rebus, secundum quod cognoscit eas per proprias similitudines in propria
natura. Et sic habemus tres scientias Christi. Una est divina, quae est increata.
Alia qua cognoscit res in Verbo, et Verbum ipsum, quae est scientia comprehensoris.
Tertia qua cognoscit res in propria natura, quae competit ei secundum
quod est homo in solis naturalibus consideratus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod istae duae scientiae ultimae non sunt unius
rationis, nec unius speciei; et ideo non est inconveniens quod sint in eodem,
non ratione eiusdem.
Ad secundum dicendum, quod Verbum Apostoli intelligendum est de perfecto et
imperfecto in eadem specie: non tamen est inconveniens quod in eodem sint
perfectiones diversarum specierum, quarum una sit maior altera. Vel dicendum,
|
|