Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 123


Caritatis poscit officium, fratres carissimi, sicut scitis, ut inimicis et persecutoribus pietatis beneficia
conferantur. Amicis ergo et benefactoribus, quid solvetur? Sane iusto iudicio grate devotionis obsequium,
pie laudis impendium et honoris exhibitio congruentis. Incumbat itaque sollicitudini vestre,
ut, qui tenemini pre aliis intendere cultui bonitatis, honorabile nomen quondam felicis recordationis
domini Honorii pape III., precipui patris et benefactoris vestri, pre oculis iugiter habeatis, diligenter
et humiliter attendentes, quam potenti virtute ipse domum vestram de imis ad summa, de
adversis ad prospera relevavit, et quam virtuosa potentia decoravit illam decore perpetue libertatis.
Nostis enim, quod die sollempnitatis et letitie, qua serenissimum dominum nostrum Fredericum
Romanorum imperatorem secundum corona imperii letanter et sollempniter coronavit, ipso domino
imperatore suppliciter intercedente pro vobis illam circa vos gratiam clementer exercuit, cui
simile adhuc auditus hominum non percepit, videlicet, quod vobis in momento contulit, quod aliis
infra mille annorum spatia Romana mater ecclesia vix providit. Ipse pia liberalitate siquidem, sicut
scitis, omnes libertates, immunitates et indulgentias domui vestre concessit, quas a diebus antiquis
venerandis domibus Templi et Hospitalis paulatim et successive noscitur concessisse. Vobis preterea
fuit contra malignantium iacula salutis galea et defensionis clipeus ab insultibus emulorum. Idem
etiam nomen domus in orbe terrarum adeo celebre reddidit et sollempne, ut revelante Christo iam
sit ubique cognitum, quod paupertate volente fuerat in muneribus occultatum. Quid ultra facere
potuit et non fecit? Quid sibi pro tantis beneficiis exsolvetur? Quis eum remunerare sufficiet preter
Deum? Illum ergo in retributionis debito petite adiutorem, illius clementiam devotione supplici
postulantes, ut, sicut ipse domum exaltavit in terris, sic animam eius altissimus glorificantem reddat
in celis. Verum quia a Domino impetrando gratiam certam formam volumus et cupimus vos habere,
universitati vestre mandamus, vos in Christo affectuosissime deprecantes, quatenus molestum et
flebilem diem, quo predictus dominus a seculo transmigravit, in scriptis redigi facientes per singulas
domos vestras, ubicumque noscuntur ecclesias obtinere, anniversarium fieri statuatis, ita, quod in
omnibus vestris ecclesiis pro ipso vigilie defunctorum et misse honorifice decantentur, proviso prudenter
pauperibus in elemosina competenti, prout unicuique vestrum Dominus inspirabit. Illud
enim genus beneficii vobis in celestes thesauros congeritur et conservatur, procurat domui gloriam
apud homines et impetrat ipsius anime per elemosinas vite solatium et quietem. Ad hec, quia nobis
expedire cernitur in immensum, ut, qui tantum pro salute prefati domini pape rogavimus, pro melioratione
status nostri apud vos precibus insistamus, caritatem vestram affectione, qua possumus,
duximus exorandam, quatenus intuitu misericordie, quam et obtinere cupitis ab omnium conditore,
nobis orationum suffragio succurratis, ut maiestas cunctipotens creatoris impotentiam nostram
suppleat et importabile pondus alleviet, quod portamus, detque nobis sic de commissa nobis cura
proficere, ut una vobiscum ad eterna possimus gaudia pervenire.

III 72

Donum gratie ingratitudine tollitur, sed gratia devote recognita suscipit incrementa. Ut ergo crescat
tibi munus scientie, beneficiorum collationem traditam tibi desuperius recognoscas, perceptorum
celitus gratus existas. Vite decor te reddat acceptum, erumpat cari cordis vena et mel mansuetudinis
fundat, lac fluat munditie ita, quod pectus tuum horum decursu madescat, ut quasi de sinu magistri
celestis tue mentis in solum semina doctrine spargantur, que in te tellure compluta germinent, crescant
votive ac demum optatis fructibus incrementa concludant. Sapientia quidem mentis declinat
cubiculum, si corporis voluptas incumbat. Porro, dilecte, non penitus carnis affectibus annuas, sed
previa discretione ad te votum accedat. Solvas quidem et ventri debitum et stomacho satisfacias de
subtractis. Si autem horis indebitis te importuna debiti exactione pulsaverint, ut ultra debitam moderantiam
petitiones continuent, tu aures exauditionis avertens iuste rationis iudicio eos negative

Torna all'inizio