Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo I

Pag. 22


pessimam et execrabilem Mahometi. et illa turris fuit campanile majoris ecclesie
et nunc illa major ecclesia est mosceta seu ecclesia Sarracenorum. quum
cristiani tenebant Rama: sed audivi a cristianis et Saracenis. quod LXXXV
anni sunt. quod fuit capta a Saracenis: pulchra civitas est et habundans
multum bonis. sed nullam habet fortitudinem et est scita in planicie.
De hoc civitate Rama sive Ramelech fuit Samuel propheta et vocabatur
tempore illo Ramacha Sophin. et est ibi sepultus in civitate in una
ecclesia. que modo est mosceta. dicta eciam fuit Arimathia. unde Joseph
ab Arimathia fuit oriundus. de hac civitate. que nunc Rama dicitur. et fuit
ille Joseph qui Dominum nostrum Jhesum Cristum in monumento novo
suis manibus sepelivit.
Prope Rama sive Ramelech ad unum latus ad duo miliaria est Luda vel
Lidda. que civitas beata. quia beatus Petrus in ea paraliticum annis
octo liberavit. et ibi est una ecclesia Sancti Georgii. ubi ipse fuit decapitatus:
tota alia civitas est destructa. et habent Saraceni in magna devocione
et reverencia beatum Georgium et vocant eum Alli. id est magnum
apud Deum. Alla apud eos id est quod deus.
Die sabbati quinto mensis Augusti. recessi de Rama usque sanctam civitatem Jherusalem super unum azinum. quod cristiani non possunt
equitare equos inter Saracenos. cujuscunque condicionis existunt. et
perveni ad unum castrum dirutum quod dicitur ad Sanctum Michaelem
antiquitus autem vocabatur Rama. ubi filii Israel faciebant eorum
consilia et ubi archa Dei mansit longo tempore. Ego intravi illud castrum.
quod adhuc major pars manet. et est locus fortis et mons alcior aliis suis
vicinis montibus. distat autem Jherusalem per sex miliaria. Judei multum
visitant illum locum. quia dicunt. quod ibi est sepultus sanctus Samuel et
non in Ramelech. et ibi sunt sepulti multi de judicibus Israel.
De Rama sive Sancto Samuele recessi per unam vallem. ubi vadit unus
torrens. postea fit magnus ascensus usque ad civitatem illam benedictam.
quam ut vidi statim de azino descendi et prostratus terram deosculatus
fui. quam Cristus benedictus suis pedibus perambulavit et laudavi

Torna all'inizio