QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de cognitione daemonum; et circa hoc quaeruntur duo:
1. Utrum daemones vigeant acumine scientiae; 2. De divinatione quae per
eos fit.
ARTICULUS 1
Utrum daemones sint acutae scientiae.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod daemones non sint acuti scientia, sicut in littera dicitur. Sicut
enim dicit Dionysius: «Malum daemonis est furor irrationalis,
amens concupiscentia, et phantasia proterva». Haec autem omnia habitudinem
cognitionis important. Ergo videtur quod scientiae acumine non polleant.
2. Praeterea, secundum philosophos natura substantiarum intellectivarum perficitur
intellectu et voluntate. Sed sicut voluntas perficitur per appetitum boni,
ita intellectus per cognitionem veri. Cum ergo voluntas eorum non possit in
bonum, videtur quod nec intellectus in verum.
3. Praeterea, revelatio supernorum spirituum fit per illuminationem. Sed daemones
cum sint in perpetuis tenebris, illuminari non possunt. Ergo nec aliqua
cognoscere possunt revelatione bonorum Angelorum.
4. Praeterea, cognitio per experientiam longi temporis est accipientis scientiam
a rebus; quia ex multis memoriis fit unum experimentum, ut in principio Metaphysicae
dicitur; memoria vero a sensu oritur. Angeli autem cognitio non est
ex rebus accepta. Ergo per experientiam longi temporis cognitionis acumen
non habent.
SED CONTRA est quod in littera auctoritatibus sanctorum probatur: quod etiam
eorum nomen ostendit, quia daemones dicuntur quasi sapientes. Item Dionysius
dicit: data autem angelica dona nequaquam mutata esse dicimus,
sed manere integra et splendidissima. Sed inter alia attributa naturalia
Angelorum unum fuit perspicacitas intelligentiae. Ergo hoc adhuc in eis manet.
|
|