68    Tum Laurentius: «Hic noster» inquit «more suo omnibus  
contradicendi ac detrahendi artem professus singulorum sententias  
damnat, ipse nihil affert quo quid sentiat noscatur». 
69    «At id tua culpa accidit» Nicolaus ait «qui potius quid non   
sentirem quam quid sentirem dicendi materiam prebuisti. Nam  
si que probem queris, facilis est explicatio. Non enim Diogenes  
sum ille Cinicus, qui nobilitatem irridens dicebat illam esse malitie 
velamentum, sed qui minime conveniam cum vulgi opinione  
neque id illam iudicem esse, quod ii qui in omni vita delirare  
videntur. Ego, que michi similior vero videtur, Stoycorum sententiam 
laudo, qui tum omnibus in rebus, que ad rectam vivendi  
rationem pertinent, precepta nobis tradidere, tum vel maxime in  
hac una ex ipsius philosophie fonte nobilitatem hauserunt. Hi  
non ad vulgarem auram, sed ad veritatis prescriptum ac normam  
rationis locuti, non fortunam, rem fallacem ac dubiam, sed virtutem 
secuntur veluti certam recte vivendi ducem ac magistram.  
Illam ceteris preesse rebus ac modum ferre, reliqua ei subesse et  
ab ea regi voluerunt. Hi bonorum finem in honesto posuerunt,  
cuius stabilis ac manens nostrique est iuris possessio. Que vero  
subiciuntur fortune labuntur more fluminis, nulla in parte firma, 
omnibus infida. Hi ut alia multa ita et hoc verissime videntur  
dixisse, nobilitatem ex sola nasci virtute. 
70    Atqui huius sententie auctorem ac principem videntur  
habuisse Platonem, cuius sapientia singularis et pene divina  
omnibus in rebus fuisse putatur. Hic cum quadrifariam partiatur 
nobilitatem, ut in eius vita refert Laertius Diogenes, atque unam  
eorum asserat quibus clari, boni iustique parentes fuere, alteram  
parentes quorum potentes aut principes extiterunt, tertiam cum
  |  
  |