Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 50


Claudiana tonitrua appellabantur, quia Claudius Pulcher
instituit, ut ludis post scaenam coiectus lapidum ita fieret,
ut veri tonitrus similitudinem imitarotur. Nam antea leves
admodum et parvi sonitus fiebant, cum clavi et lapides in
labrum aeneum coiverentur.
Caesones appellantur ex utero matris exsecti.
Caesar, quod est cognomen luliorum, a caesarie dictus est,
quia scilicet cum caesarie natus est.
Capsit prenderit.
Capreoli, vitium cincinni intorti, quia ad locum capiendum
tendunt, appellati.
Capillatam vel capillarem arborem dicebant, in qua capillum
tonsum suspendebant.
Contestari litem dicuntur duo aut plures adversarii, quod
ordinato iudicio utraque pars dicere solet : testes estote.
Caviares hostiae dicebantur, quod caviae [id est] pars hostiae
cauda tenus dicitur, et ponebatur in sacrificio procollegio
pontificum quinto quoque anno.
Confeta sus dicebatur, quae cum omni foetu adhibebatur ad
sacrificium.
Conclavatae dicebantur, quae sub eadem erant clave.
Colossus a Caleto artifice, a quo formatus est, dictus. Fuit
enim apud Rhodum insulam statua solis alta pedes centum
et quinque.
Codeta appellatur ager trans Tiberim, quod in eo virgulta
nascuntur ad caudarum equinarum similitudinem.
Censui censendo agri proprie appellantur, qui et emi et
venire iure civili possunt.
Comedum bona sua consumentem antiqui dixerunt.
Comedo, comedonis, qui, ut supra, bona sua consumit.

Torna all'inizio