revolvens, non michimetipse confido, quem exilis ingenii
adeo paupertas angustat, ut difficilis michi videatur Aristotelici
laberinthi ingressus, laboriosus valde Tuliani palacii
accessus. Fateor me numquam conscendisse curules quadruvii
rotas. Nichil a me igitur, carissime quisquis es,
preter quod polliceor exigas, videlicet verbis prolatam communibus
simplicem gestorum narrationem, que nostri reges
nostrique gessere pontifices, nostri quoque concives in urbe
Mediolano vel extra, compatriote vero nostri in regno Italico,
que ipse vidi vel quemadmodum a videntibus aut paulo
ulterius audivi, prout etiam de thesauris prodeunt memorie,
cum nichil sit, quod a me ultra sperare debeas. Si forte
recitantis culpa claudicat animus in auditis, saliet profecto
confidentius in visis nullius indigens testimonio. Quod si in
|
|