INCIPIT LIBER QUARTUS 
CHRONICE HUIUS. 
ET quoniam ad divisionem, et illuminacionem 
diei et noctis et signa prebenda  
temporibus, diebus, et annis, ad illuminacionem 
quoque firmamenti celi et 
terre, duo magna luminaria, solem et 
lunam, stellas eciam quarto die fecit 
Deus, “et posuit eas in firmamento 
“celi, ut lucerent super terram, et 
“preessent diei ac nocti, dividerentque 
“lucem ac tenebras”. diximus in 
principio primi libri quicquid est in 
creatura bonitatis, ipsius creature creator suo possidet dominatu. 
questio est in condicione solis, et lune, ac syderum, quia 
cum quarto die facta dicantur, quomodo superiores tres dies sine 
sole esse potuerunt, sed hos tres dies ita convenit computari? in 
ipsa mora temporis per ipsas distincciones operum vespere appellatas, 
propter transaccionem consumati operis, et mane propter 
inchoacionem futuri operis, similitudine scilicet humanorum operum, 
que plerumque mane incipiunt, et vespere desinunt. <dies 
unus propter unitatem dicitur ipsa natura angelica, que cum sese  
ad Deum referebat dies erat, quando ipsam creaturam contemplabatur
  |  
  |