Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 78


Neque enim est aliqua res que ita terreat et affligat electos, quomodo cum
aliqui, qui a principio ob datam sibi gratiam videntur boni ac per hoc diliguntur
amplectuntur et quasi vasa abta ad honorem honorantur ab omnibus, subito et
contra spem inveniuntur exitum habere malum, sicut Salomon et ludas et horum
similes; quos iccirco voluit Deus ad tempus extimari magnos inter electos suos,
ut nullus qui hec perpendit presumat de gratia superbire. Quocirca quia sicut
scamonea medicorum si moderata est malos purgat humores si vero inmoderata
occidit, ita quia hoc quod accidit de Salomone et Iuda et similibus sepe accidit
in ecclesia Dei, deterrentur electi et territi purgantur ab elationis inpulsu; quodsi
supra modum accideret, multi abundantiori tristitia absorti desperarent et metuentes
sibi ipsis stare in gratia non valerent. Itaque et quod aliquibus reprobis
datur gratia, quam non sunt usque in finem habituri, dispensationis est divine,
ut electi terreantur; et quod in magna parte in hac vita presenti electi a reprobis
discernuntur consolationis est gratia, ut nequaquam plus timeant quam oportet.
Ex qua re manifeste datur intelligi quod hii quos exempli causa fecit Deus vasa
in contumeliam
mitiorem in futuro habituri sunt penam respectu eorum qui
oblatam sibi gratiam sponte contempnunt, dicente eodem Domino: Ve tibi Corrozaim
ve tibi Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone facta fuissent signa que facta
sunt in vobis, olim in cinere et cilicio penitentiam egissent. Verumtamen in die
novissimo remissius erit illis quam vobis
.

BENEDICTUS: Et illud vehementer movet, quod eos qui tunc converti poterant
non convertit, et non minus quod his diebus tot multitudines Sarracenorum
dimittit in errore et non ostendit eis lumen verum quod ostendit nobis: quasi nos
aliquid boni aut abtitudinis habuerimus, ut id nobis impendatur divini muneris
quod illis cernimus esse negatum.
IOACHIM: Quod dictum est a Domino de Sodomis Tyro et Sidone non est ita
intelligendum, quasi illi soli veluti meliores ceteris potuerunt converti cum
fuerint multis aliis deteriores, set quia talia et tanta fuerunt signa que fecit apud
Iudeos, ut non modo relique gentes que non adeo videbantur ut ille date in
reprobum sensum
, verum etiam ille civitates per ea possent converti que multas
alias gentes facinoribus superabant. Ceterum quod Sarraceni dimissi sunt his
temporibus in erroribus suis illud cause est: que causa fuit ut aliquando pagani

Torna all'inizio