Regius est sermo. Tamen hec brevitatis amore
Transieram. Tibi sed suspecta silentia forsan;
Neve putes, ideo quod nostris regibus ausi
Insultare sumus, nos forte cupidine prede
Incensos nomen sceleri quesisse decorum,
Accipe vera rei fuerit que causa novande.
Libertas optata diu nunquamve petita
Mulcebat splendore animos, sed sceptra premebant
Efferaque imperiis urgebat regia duris
Impendens capiti miserorum et torpor inertes
Ceperat immemoresque sui. Pudet illa referre
Pertulimus que mesta domi; pudet omnia rursus
Dicere que campis alienis castra sequentes
Rege sub infando iugulis sumus impia passi
Mancipia et segnes anime! Nichil ille putabat
Per scelus horrendum titulos quesisse Superbi,
Criminibus ni seva novis cognomina mundo
Ingereret patrieque sue. Proh talia monstra!
Milia tot pariter, quibus omnia pervia Virtus
Fecerat, ac turbam cui tot Fortuna parabat
Et cui tot reges populosque subegerat, unum
Indignum timuisse caput, nutusque profanos
Observasse sacris pro legibus! Haud ita regem
Mellifice venerantur apes, fucosque nocentes
Atque leves culices arcere a finibus ause,
Que dominum mellis trepidum sepe atque paventem
|
650
655
660
665
670
|