15  Et sciendum quod inueniantur quedam propria nomina uel 
gentilia seu denominatiua patronomicas formas habentia, ut 
"Euripides" ab Euripo denominatum (proprium est); "Colchis", 
"Thessalis", "Troas" (gentilia), "Bachis", "Pithias" (propria); sic 
quoque "Tiberias", "Herodias".  16  Patronomica seruant Grecum 
accentum, que Grecum seruant nominatiuum.  17  Vbi uero mutatio 
fit littere aut temporis apud nos. Latine regule seruamus 
accentum, ut "Lisia", "Asia". 
1.3 DE POSSESSIVIS 
 1   Possessiuum  est quod cum genitiuo principali significat aliquid 
ex his que possidentur, ut "regius honor" pro "regis honor", et significat 
non solum filios, sed et omnia que possunt esse in possessione. 
 2  Et deriuantur uel a propriis, uel ab appellatiuis, ut 
"Cesareus", "ferreus", aut a uerbis, ut "opto, optatiuus", seu ab aduerbiis, 
ut "extra, extraneus".  3  Et sunt uel mobilia, ut "marcius, 
marcia, marcium", uel fixa, ut "sacrarium".  4  Possessiua autem 
dicuntur non solum que possessionem significant, sed etiam
  |  
  |