Paulus I Papa: Epistolae

Pag 517


Etenim magnopere praesentes nostros missos, id est reverentissimum et sanctissimum
fratrem et coepiscopum nostrum Georgium atque dilectum filium nostrum Stephanum
presbiterum, ad vestram a Deo custoditam excellentiam misimus: dumque
vestris Deo imitabilibus vestigiis fuerint una cum Rodberto fidelissimo vestro misso
praesentati, cuncta viva voce christianissimae excellentiae vestrae, quae acta sunt et
rei exigit meritum nobisque necessaria existentia, intimabunt.
Maximo namque desiderio noster anhelabat animus, apostolicas excellentiae
vestrae dirigere litteras salutationis ac visitationis ob causam et rerum eventus
significandum; et minime valuimus, inminentibus circumquaque Langobardorum regis
insidiis. Attamen ecce iam duas apostolicarum litterarum adsertiones excellentiae
vestrae clam per maximam industriam misimus et ignoramus, si ad vos ipse pervenerint
littere, unde ambigimus, ne a Langobardis conprehendantur.
Pro quo et nunc per praenominatos nostros missos alias vobis litteras misimus
– quasi obtemperantes prefati Desiderii regis voluntati – suos hospites absolvendum
et pacem confirmandum; sed, bone, excellentissime fili et spiritalis conpater, ideo
istas litteras tali modo exaravimus, ut ipsi nostri missi ad vos Franciam valerent
transire, quoniam, si hoc non egissemus, nulla penitus ratione per Langobardorum
fines transire valuissent. Sed, susceptis ipsis litteris, earum seriem nullo modo perficiatis
neque praefatos hospites permittatis parti Langobardorum restituere. Potius
autem coniuramus te, excellentissime fili et spiritalis compater, per Deum vivum et
corpus beati Petri, ut fortiter ipsum Desiderium vel eius Langobardorum gentem constringere
iubeas, quatenus praefatas, quas pollicitus [ est], civitates tuae mellifluae excellentiae
et per te beato Petro fautori tuo restituat; quoniam nullam, ut praelatum est,
de his, quae primitus pollicitus est, cum eo firmam valuimus stabilire convenientiam.
Oramus autem omnipotentem Deum, ut pio intuitu de throno maiestatis suae
super vos vestrumque regnum respiciat et sua dextera excellentiam vestram circumtegat
atque in omnibus muniat et presentis vitae cursum salubriter exsequi et regni
potentiam gubernare permittat per plures annorum maetas una cum excellentissima et
a Deo servata filia et spiritali nostra commatre atque amantissimis vestris meisque
filiis; et gaudeatis de eorum florigero germine; et mittat omnipotens Deus, ut semen
vestrum splendidissimum usque in finem mundi eundem regni fruatur culmen; etiam
venturo in saeculo infinita gaudia cum sanctis et electis suis vobis concedat, quatenus
sicut in praesenti vita et in futura beatitudine, adepti promissam vobis mercedis
coronam, cum Christo regnare mereamini.
Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
EMBOLUM.
Pro vere benedictionis causa direximus vobis apallaream unam, spatam ligatam
in gemmis cum balteum suum, anulum unum habentem iacinthum, storacin pallium
unum habentem paones; quam parvam benedictionem petimus ut excepta iniuria
suscipere iubeatis. Domno Carolo et Carlomanno pro magna apostolica benedictione
anulos singulos habentes yacinthos.

Torna all'inizio