Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 130


honoris susceptionem diligere quondam solebam, presertim cum
apostolicae sedis auctoritate ad ipsius apicem honoris me peruenisse
non dubitem, nec quenquam dubitare existimem. Et quidem
uenerande pater uerbis tuis calumniam ingerere nec uolo nec
debeo. Ego tamen teste conscientia mea in memetipso intelligere
non possum quod uel corporalis absentia uel locorum tanta intercapedo
aut ipsa qualiscunque honorum sullimitas in hac parte
uindicare sibi quicquam preualeat, quin mens mea preceptis
uestris in omnibus et per omnia secundum canonum precepta
subiaceat. Et si praestante Deo praesens presenti loqui quandoque
ualerem, me amando creuisse uos uero (quod pace uestra dictum
sit) a pristino amore nonnulla ex parte defecisse non tam uerbis
quam rebus ipsis ostenderem.
Verba legationis uestrae cum prefato legato uestro prout melius
potui domino meo regi suggessi; suasi sed non persuasi. Cur
autem uoluntati uestrae omnifariam non assenserit ipsemet
uobis tam uerbis quam litteris innotescit.

39


Excellentissimo sanctae aecclesiae pastori GR. gratia Dei Anglorum
rex et dux Normannorum W. salutem cum amicicia.

Hubertus legatus tuus religiose pater ad me ueniens ex tua parte
me admonuit quatinus tibi et successoribus tuis fidelitatem
facerem, et de pecunia quam antecessores mei ad Romanam
aecclesiam mittere solebant melius cogitarem. Vnum admisi;
alterum non admisi. Fidelitatem facere nolui nec uolo, quia nec
ego promisi nec antecessores meos antecessoribus tuis id fecisse

Torna all'inizio