ergo formam, ut dictum est, Dei virtuti circumponunt. Et circumponunt
ei arcum vel yrim in die pluvie, dicente prophetali oraculo: «Velut
aspectum arcus, cum fuerit in nube in die pluvie»; yris non apparet
nisi in nube. Virtuti siquidem vel bonitati Dei velut aspectum arcus
circumponit, quia divinitati humanitatem coniungit. Sed non aliter nisi
cum in nube fuerit, quia hec non nisi in corpore humano et animato
univit. Animatum enim corpus sumpsit de Virgine. Et hoc factum est
in die pluvie, quando instabat etas predicationis apostolice. Yris enim
in suis coloribus, in igneo divinitatem, in viridi humanitatem, in [g]lauco
corporalitatem, in mixto vero hominem Christum Ihesum ex his essentem
significat. Daniel quoque Antiquo dierum circumponit sanctorum
spirituum flammivo<mo>s et ignitos thronos; vestimentum
malicia frigidum et innocentia tamquam nix candidum eum ex hominibus
vestit; capillos ei candidos tamquam lana munda prelatos ecclesie
sanctos videlicet apostolos et alios theologos ad Dei ornatum affigit,
qui capilli etiam dona gratiarum intelliguntur; et in flamma ignis plenitudinis
Spiritus Sancti thronum Dei, id est Christum inducit: «thronus,
inquit, eius flamma ignis», quod de ipsis angelis, qui appellantur apud
David “ignis urens”, intelligi potest, unde David: «Qui facis angelos
tuos spiritus», id est qui eos, quos semper habes spiritus per substantiam,
facis eos angelos, id est nuntios tuos, «et ministros tuos ignem urentem»,
id est quos semper habes per naturam ignem urentem, facis quando vis
ministros tuos, ut peccati illuviem urant et ad tui eos amorem accendant.
Sed et eius rotas ignem accensum predicat, rotas propter revolutionem
quam habent angeli circa ipsum optimum bonum, igneas vero propter
revelationum ignitas illuminationes secretorum Dei, quibus et ipsi ardent
et subiecta eis agmina lumine deductivo revelanter succendunt.
Sequitur: et oculos eius laudant. Oculi bonitatis Dei vel respectus
misericordie eius intelliguntur, quibus peccatores et euntes iam in perditionis
baratrum respicit et quasi post tergum monet ut convertantur,
unde scriptum est: «Et respexit Dominus Petrum» quasi iam euntem
in laqueum mortis aut beneplacitum eius sicut scriptum est: «Respexit
Dominus ad Abel et ad munera eius» quia illum gratie sue beneplacito
|
|