Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 203


eventu, qui in illorum res incidunt, sint modo bonarum litterarum
studiosi, non possunt non subirati ab ea lectione abscedere,
quasi doleant ita comparatum, ut in ea sine periculo versari non
possint. Est alioqui (quis nescit?) illorum industria non parum probanda
suntque et ipsi digni qui tam bonam segetem melius colere
noluissent (aut si voluntas non defuit, saltem potuissent). Hi sunt
igitur (nam de reliquis qui ad nostrum non faciunt institutum nihil
attinet dicere) qui romanam linguam mille circiter et amplius
annos indigno pressam servicio in antiquam libertatem vindicarunt,
omnique barbarie prorsus sublata, suum Roma caeteraque Italia
recepit sermonem; digni quorum nomina nullam sentiant oblivionis
iniuriam. Etenim romanam linguam multi condidere multasque
hominum aetates illius ceperunt incrementa; nunc pauci
admodum paucioribus annis eam restituere. Satius pene fuisset
nunquam ex Graecia litteras ad nos delatas, nunquam historicos,
poetas, oratores habuisse, si tot claris ingeniis, tot foecundis laboribus
iniuria temporum carituri fueramus: minus enim desiderantur
ea quorum usus ad sensum non pervenit. Multae gentes litteras non
norunt atque ob id ne desiderant quidem. At terra Italia, quae id
divinum munus non solum senserat, sed aliis etiam gentibus ingenti
gloria nominis dederat, cui nihil ex tanto imperio quantum olim
habuit, nihil praeter litterarum decus reliquum fortuna fecerat, qua
maiore, clade affici potuisset, aut in quem maiorem luctum incidere
aut magis perpetuum, quam si hoc quoque cultu et vera laude fuisset
demum spoliata? Sed iam exuta erat, nisi paucorum opera res in
integrum esset restituta. Debebit itaque illis omnis posteritas, laudabunt
foelicissimos labores, memoriam aeternitati consecrabunt.
Nam, si clarissimae quaedam civitates ac populi statuas, tumulos,
trophaea aliosque aeternos honores decrevere iis qui aut de libertate,
aut de finibus fortiter dimicando pro patria occubuerunt, quanto
honestius aequiusque iis debentur praemia, qui amplissimum decus
tot urbibus, tot populis, tot gentibus restituere? Sed qui post nos
erunt videbunt quid illis praestare velint, nos certe, qui haec vidimus,
qui alterutram rei fortunam pene experti sumus, nisi ingrati
esse volumus, summa ope niti oportet, ut de communibus studiis
tam bene meritos, qui ex humanis decessere, pia memoria, vivos
omni officio humanitatis prosecuti videamur.

Torna all'inizio