Hoc tempore Sarraceni ab Africa et Babylonia venientes, Siciliam
occupaverunt .
TOTO abbas Sancti Vincencii. iste edificavit
ecclesiam Sancti Petri ad Pon-
tem Marmoreum. sedit annos .II, dies xx.
obiit IIIo. nonas octobris, anno dominice in-carnacionis
octingentesimo quadragesimo .IIIIo,
indiccione VIIa. in Casino vero Authperto
annis tribus expletis, Bassacius abbas succedit
IACOBUS abbas Sancti Vincencii. iste edificavit
ecclesiam Sancti Petri, ubi dicitur
ad Itrias, et plures monachos congregavit.
hoc tempore divisio facta est inter Beneventum,
Salernum et Capuam.
Tunc Sarracenorum multitudo Rornam veniens, ||
ecclesias Sanctorum Petri et Pauli
omnino depredarunt, et inde ad Fundanam civitatem venientes,
ceperunt atque cremaverunt, postque Caietam applicantes, castrametati sunt. contra quos missus a Spolecio Francorum exercitus,
|
|