passivae. Dispositio autem cordis activa est vel secundum perfectionem cordis in seipso,
sicut est amplitudo et dilatatio cordis, quae est in gaudio; vel secundum etiam
perfectionem cordis ad aliquid agendum vel patiendum vel obtinendum, sicut
est fortitudo cordis, quae requiritur in audacia et spe. Dispositio autem passiva
cordis per oppositum est, vel secundum defectum ipsius in seipso, quae dicitur
coangustatio, quae requiritur in tristitia; vel secundum defectum ipsius per
comparationem ad aliquid agendum, quae dicitur debilitas cordis, quae requiritur
in timore et desperatione. Contractio autem significat motum alicuius ab
alio, a quo retrahitur in seipsum, ubi quodammodo congregatur; et ideo importat
dispositionem cordis quae est debilitas, per quam aliquas ab alio deficit, in
seipso consistens. Sic igitur patet intellectus definitionis Damasceni: quia dixit
«desiderium» ad significandum genus timoris, qui est actio, vel motus appetitus.
Quod autem dixit, «secundum systolem movens», differentiam propriam
assignavit, quae a causa materiali eius sumitur. Et per hanc similitudinem dicitur
etiam timor in spiritualibus, dum motus voluntatis ab aliquo resilit, et in
seipso consistit.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod desiderium ponitur ibi large pro appetitu, qui
communis est irascibili et concupiscibili.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod etiam in fuga est appetitus fugiendi, qui hic desiderium
dicitur.
Ad quartum dicendum, quod in spiritualibus est contractio per similitudinem, ut
dictum est in corp. art.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod timor hic distinguitur secundum
ordinem timentis ad Deum, cui per unum timorem magis appropinquat vel
distat, quam per alium. Cum enim timor in fuga mali consistat; malum autem
est poenae et culpae; erit timor quidam qui consistit in fuga mali culpae tantum,
per quam homo a Deo separatur, scilicet timor castus vel filialis; alius
autem qui consistit in fuga mali poenae. Poena autem est duplex. Una pro cuius
vitatione peccatum quandoque committitur, sicut sunt temporales poenae; et
hanc poenam refugit timor mundanus vel humanus. Alia est pro cuius vitatione
nunquam fit peccatum, sed magis vitatur, sicut poena quae erit post hanc vitam;
et hanc poenam fugit timor servilis. Alius autem timor est qui fugit utrumque
malum, poenae scilicet et culpae, scilicet initialis, qui habet oculum ad utrumque;
et ideo est medius inter servilem et castum.
|
|