Blondus Flavius Foroliviensis: De verbis Romanae locutionis

Pag 199


rei publicae aut amicorum causa probari persuaderique cupivissent;
quod eo tendere videtur, ut aliam litterata vulgatiorem haberi oportuerit
loquelam, qua plebi domestica dicentes ad populum uti conveniret.
[15] Assertionem huiusmodi cum probasset Cintius, argumentum
addidit de Tullo Hostilio Romanorum rege, quod apud Livium Patavinum
primo ab Urbe condita habetur, vocem, qua suos increpavit,
exauditam terrori hostibus fuisse; id ab rege dictum ideo verum esse
suspicantibus, quia alieno ab illis idiomate diceretur. [16] Hinc elicere
visus est velle Cintius Romanis Fidenatibusque unam eamdemque
linguam vulgarem tunc fuisse, nullamque aliam locutionis ab rege
per id tempus quam litterati sermonis differentiam adduci potuisse.
[17] Tu vero, si satis constat memoria, in Luschi et Cintii sententias
pedibus manibusque venisti, quas pro temporis brevitate rationibus
confirmare et Poggium es adnixus vestris partibus adiungere
contraria sentientem; quamquam, nisi vocatu cubicularii ad pontificem
in medio disceptationis aestu tamquam praelio excessisses, qui
nos adtrahere credideras, tuis quas adduxeras rationibus in te reflexis
persuasus ad nos transisses. [18] Cum enim de applausibus populi,
quos nobiles oratores aliquando excitasse legimus, multa in eam
dixisses sententiam, ut fieri posse non videatur plebem indoctam
huiusmodi suavitatem sermonis, quam habemus scriptam, gustasse,
ed vulgare quidpiam, quod tantumdem faceret, fuisse dictum, Caii
Carbonis illud adduxisti: « dictum patris sapiens filii temeritas comprobavit »;
quo dichoreo tantum clamorem contionis excitatum scribit
Cicero, ut admirabile dicat fuisse. [19] Urgente autem Poggio,
et tamquam mucrone tuo ut te confoderet conante, non posse scilicet
sibi persuaderi, quin felicis saeculi beneficio unicum eumdemque sermonem,
quo tunc temporis dicendo scribendoque uterentur oratores,
habuerit multitudo, cuius aures numerositate illa mulcerentur, a nobis
es subtractus.
[IV] [20] Quod enim, te absente, nos ipsi postea tamquam praesenti

Torna all'inizio