ecclesia; audistis eius sollicitudinem erga sanctam ecclesiam populo salutiferam ac quam
maxime necessariam; audistis anathema iussione sua tunc et in posterum factum ab
his, qui velut tunc astra clarissima in huius mundi caligine splendebant. Unde vigilantiae
vestrae est attentius intendere, si papa vester concusserit sanctam Dei ecclesiam
pacemque totius mundi, si aliquid quocunque modo quolibet tempore contra symbolum
seu sententiam seu sermonem seu praedicationem orthodoxam fecerit. Sed quia in his
omnibus offensionis eius temeritas periculosa clarius luce patet, ipsius anathematis
iaculo perculsum nullius ambiguitatis esse perspicuum habetur. Quare vos ipsos, o
Paterini, captos esse in vestri papae defensione nullatenus sentitis, eum quasi principem
in ecclesia exaltatis, qui extra ecclesiam sententia omnium esse convincitur? Augustinus:
Sed nec ille dicendus est esse in ecclesia et ad societatem sancti Spiritus pertinere, qui
ovibus Christi corporaliter tantum ficto corde commiscetur .
4. Post huiusmodi me talibus non modice intentum intuens ratio vehementer mihi
persuadere coepit, ut quasdam scribere deberem sententias, quae commonefaciant H[enrici]
regis clericorum magnificam prudentiam, quatenus eminentiae regis beatissimae suggerere
non contemnant, synodale concilium sua alma iussione contrahi. Et quia sunt
quam plures in clero, qui hunc tam longum nutriunt errorem, convocare dignetur religiosos
episcopos, quorum magna extra Italiam et in Italia est copia, moribus et vita
ac literarum doctrina simulque facundia ornatos, qui in tali iuditio iudices esse merentur.
Nec minus placet rationi eidem concilio interesse eiconimos ecclesiarum, quae per
Italiam diffusae noscuntur, simulque cum his sui ordinis quam plures, quos religio ac
literarum peritia commendat. Ibique pastori Romano canonice bellum indicere, ad concilium
ut veniat, canonice mandare placet rationi. Nam ecclesiasticae normae iura et
ecclesiasticam desiderant auctoritatem, cum in huius exordio erroris, antequam monachus
ille pecuniae commertio certare didicisset, non materialibus armis, sed legibus
persequendus erat in iuditio, in quo sine tot militum iactura victorem sequeretur gloria
cum re devicta, reum vero poena, quam meruisset, cum in lege scriptum sit: Quod
legitime factum est, nullam culpam meretur . In bello autem, quod bellicis geritur
armis, longe se aliter habet, ubi commune periculum utrique pari modo imminet parti;
unde aut scuto aut pedibus vitanda est mors. Haec ita ratione prosequente, inquam
ego: ?O humani generis auriga, mihi quoque quae iubes scribenti metuendum est valde,
ne, qui se Paterinos appellant, de legum sacrario aliqua de improviso expediant capitula,
quibus se glorificando meam obtundant temeritatem?. Tum illa: ?Sapientis?, inquit,
?cuiusdam sententia est: Timor animi auribus officit , sed timor supervacuus inertem
semper reddit animum nec longe a beluarum hebetudine esse patefacit; nam
porcorum grunnitum elephanti timere leguntur; quis tamen nesciat porcorum stridorem,
ipsos quoque porcos elephantis nocere non posse?? Tum ergo, his auditis, versa vice
oppido rogare cepi eam, quatenus ipsa dictare deberet quae scribenda forent. Tum
illa omni mora remota sic est exorsa: ?Quoniam conditor rerum in rebus, quas condidit,
nihil homine carius habuit, duplices ei contulit leges, quibus fluctivagam compesceret
mentem ac se ipsum agnosceret conditorisque sui mandata servaret; sed harum
unam per apostolos successoresque eorum ecclesiasticis assignavit viris, alteram vero
per imperatores et reges saecularibus distribuit hominibus, beato Augustino huic rei
testimonium perhibente: Ipsa , inquit, iura humana per imperatores et reges seculi
Deus distribuit humano generi . Sed divina bonitas utramque legem ita ratam firmamque
divisione communem eis exhibuit, ut utraque clero et populo in sua semper prosit
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|