scriptitaverit omnimodis evacuetur. sed et hoc divina optestatione sancimus 
et hac nostra pręceptali pagina omnino firmamus, sicut quondam Otto imperator 
perpetuo roboravit, ut in ęternum nunquam detur idem monasterium 
neque per nos neque per nostros successores quocumque modo in beneficium, 
sed semper permaneat reipublicę destinatum, abbati mancipatum et 
nulli alteri pręstitum vel subiectum, nisi imperatorio patrocinio. unde Deum 
omnipotentem invocantes precamur, ut si quis papa aut aliquis imperator 
nosterque successor unquam memoratum monasterium alicui personę subiugaverit, 
nobiscum in Christi adventu, dum venerit iudicare sęculum per 
ignem, rationem inde reddat et se deliquisse pro hac causatione et in pręsenti 
sęculo omnipotentis Dei iudicio condemnatus recognoscat. et quod 
superius obliti sumus, in territorio Sabinensi castella duo, idest Catinum et 
Lucum, ob reverentiam beatę Marię et dilectionem pręfati abbatis Beraldi 
karissimi nobis, eidem monasterio imperiali concedimus dono. si quis vero 
huius nostri pręcepti confirmationis quandoque violator extiterit, vel quippiam 
eorum quę fieri prohibuimus contra pręnominatum monasterium facere 
temptaverit, sciat se, secundum constitutioncm domini et genitoris nostri 
Heinrici imperatoris augusti aliorumque imperatorum qui huius monasterii 
pręcepta roboraverunt ac nostram pręceptionem, mille libras auri purissimi 
esse compositurum, medietatem camerę nostrę et medietatem prędicto monasterio 
ipsumque regentibus. signum domni Heinrici quarti Romanorum 
imperatoris augusti. Gebehardus Tridentinus episcopus et cancellarius recognovit. 
data .II. kalendas iunii, anno dominicę incarnationis millesimo .CXVIII., 
indictione .XI., regnante Heinrico quinto rege Romanorum anno .XIIII., imperante 
.VIII. actum est Romę. in Christo feliciter, amen.
  |  
  |