decoratum, tenentem in manibus librum aureis litteris scriptum,  
ante altare scilicet stantem et missarum solemnia celebrantem.  
At cernit Gaudentium męrentem, tristem dimisso vultu post tergum  
Berardi procul absistere et velut excommunicatum sacris  
propinquare mysteriis non audere. Qui mox locutus est ei  
dicens: «Vides», inquit, «frater, illum Berardi librum mirabiliter  
deauratum?. Ego quoque talem per omnia nunc haberem,  
nisi illum mihi, heu heu, Tedaldus monachus abstulisset».  
Statimque frater evigilans, sanus et incolomis, fugato omni dolore,  
surrexit. Deinde lętus visionem suam fratribus per ordinem retulit.  
Quod Romualdus audiens ilico precępit fratribus ut  
iam Gaudentio fraternam caritatem impenderent atque pro eo enixius  
orarent. Unde non sine ratione colligitur quod ille qui privatus  
sotietate Romualdi librum quem meruerat perdidit, iam eius  
gratię restitutus et orationibus sublevatus, eundem librum recuperare  
meruit: et quem Tedaldus non nisi per Romualdum abstulerat,  
iam Romualdus orando pro illo cum omnibus simul fratribus  
reddat . 
LVIII. Aliquando vir venerabilis, cuiusdam causa  
necessitatis in viam ire disponens, uni discipulorum cellam commisit  
et usque ad suum reditum in ea illum manere precępit. Ille vero  
temerarius, dum debiti honoris reverentiam magistro non servat, 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
 
  |