Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 181

Tomus II


posteritas eorundem, omnibus bonis suis usibus,
sicut aliae civitatis fidelium regni nostri
demanii, gaudeant et utantur: et ut civitas
ipsa bonis habitatoribus de bono semper in melius
amplietur. Praesenti etiam privilegio indulgemus
eisdem, ut quicunque de exteris partibus
nostrorum fidelium [exceptis C. et P.]
civitatis ejusdem elegerint incolatum, illuc salubriter
veniant, et secure morentur cum aliis
praedictae terrae civibus: communi privilegio
gavisuri, et ab eis per nos vel successores nostros
nullo unquam tempore revocandum. Ad
decorem etiam et continua incrementa civitatis
ipsius, concedimus, ut civitas ipsa secundum
dispositionem universitatis ejusdem
ad sui cautelam murorum ambitu valeat communiri,
et interius exnunc murorum aedificiis
decorari: quae tamen quinque cannarum vel
ullarum altitudinem non extendant. In ipsa
etiam generales nundinae bis fiant in anno, per
viginti dies, vice qualibet duraturae, et particulare
forum ter in hebdomada libere valeant
celebrare, ad quorum commercia universi et
singuli, de quibuscunque partibus cum mercimoniis
et rebus eorum sub protectione nostri
nominis et culminis, secure veniant, et morentur,
et ad propria revertantur. Ne igitur
ex hac ordinatione nostra salubri, quam pro
generali bono et commodo regni nostri nuper
edidimus, fideles nostri quondam domini militum
et hominum praedictorum, laesos seu
damnificatos se in subtractione suorum jurium
merito conqueri possint, de voluntate hominum
eorundem inviolabiliter statuimus, et

Torna all'inizio