turbare consonantiam invenitur. Denique non otiose in choro isto, hoc est 
in unitate pacis ecclesiastice, divinas canere laudes ammonetur, quia nemo 
deum bene laudare creditur, nemo bene umquam operari cognoscitur, si 
extra unitatis ecclesiastice claustrum evagetur. 
Ex hiis ergo liquet, quomodo fraterne pacis societas concinnitati 
sonorum affinis sit. Qualiter vero et concentui planetarum sit similis, ille 
scire potuit, qui, ut filii dei, ex quibus concordia ista componitur, 
luminaribus celi comparentur, audivit. Dicit enim apostolus ad huiusmodi: 
Ut sitis sine querela et simplices filii dei et sine reprehensione in 
medio nationis prave et perverse, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. 
Ex septem planetis ille concentus efficitur, et per septiformem spiritus 
sancti gratiam pacis nostre societas concordatur. Versus orientem motus 
ille concinnus vadit, quia omnis regularis unitatis fraternitas ad finem 
consumationis Christum respicit, de quo scriptum est: Ecce vir oriens 
nomen eius. Dormit concentus iste celestis, dum in tranquillitate pacis 
nostre spirituales viri a mundi secreti tumultibus interne sapientie 
profunda meditantur, sicut sponsa in voce talium sponso respondit 
dicens: Ego dormio et cor meum vigilat. 
Sicut autem armonia illa celestis nobis imperceptibilis est, distinguibilis 
autem et dulcis superne regioni, sic et christiane societatis spiritualem 
continentiam homines mundiales ignorant (animalis enim homo non 
percipit ea, que sunt spiritus dei); quam tamen superni cives, hoc est 
angeli, distinctius innotant eamque velut quamdam dulcis carminis 
modulantiam grate acceptionis auribus auscultant secundum illud Cantici 
canticorum ad ecclesiam: Que habitas in hortis, amici auscultant 
dicentes singuli: Fac me audire vocem tuam. Ubi nomine amicorum spiritus 
celestes intelligas, de quibus in Evangelio mentio habetur, quia scilicet 
cum pastor ovem invenerit, veniens domum convocat amicos et vicinos 
dicens: Congratulamini michi, quia inveni ovem meam, que perierat. 
Denique sicut angelis concordia ecclesiastica est grata, ita demonibus, ut 
prelibavimus, formidolosa. Sicut enim Romanorum castrorum acies
  |  
  |