Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 142


suum, et audiam verba sua? forsitan potero aliqua
presumere ab eo, et rediens referam regi. Dixit leo: Vade
et respice opera sua et indica mihi.
Et accedens D[imna] ad domum Senesbe, superuenit ei
quasi tristis et mestus. Et recipiens eum cum honore, dixit
ei: Quare non vidi te tot diebus? numquid est aliquid noui?
Inquit D[imna]: Quis bonorum facit non superans voluntatem
suam; sed si voluntas eius in manu est alterius, in quo
non est fides et bonitas, de quo possit confidere aliqua hora?
Et ait Senesba: Quid est hoc quod dicis? Numquid est aliquid
nouum? Inquit Dimna: Est. Quis autem est qui reuocare
ualeat quod constitutum est ei? aut quis peruenit ad multam
gloriam huius mundi, qui non recalcitrauerit? aut quis secutus
est suum appetitum et non corruit? Aut quis adhesit
delectationibus mulierum et non remansit deceptus? aut
quis petiit petitionem stulto et non penituit ipsum? aut quis
adhesit malignis et abijt illesus? aut quis astitit seruitijs
regum et permansit sibi suum bonum et gloria? Iustum est
autem verbum eorum qui dixerunt: Quoniam reges, in eorum
dilectione que non permanet erga suos familiares nec dolent
de perditione suorum virorum, similantur meretrici cui adherent
homines vnus post alterum. Dixit ei Senesba: Audio a
te verba quibus estimo tibi accidisse aliquid nouitatis cum
leone. Inquit D[imna]: Ita est; verumtamen non tangit
negocium me, si vtinam sic esset! verumtamen non
tangit ex dilectione que est inter me et te et federe quod
conseruarem tibi, et quia tradidi tibi amiciciam meam tempore
quo misit me ad te leo; nec modum inueni obseruandi
tibi fidem, nisi vt iurarem tibi ut non deciperem te nec rumperem
fedus quod inter nos est, et quod deberem reuelare
tibi quod reuelatum est mihi de eo quod timendum est de
te, in quo posset esse tua perditio. Inquit Senesba: Quid

Torna all'inizio