C. XXXIV. Ulterius apparet contra regulam iustitie, quia secundum
equalitatem iustitie in recompensatione beneficii temporalis, ut utile debet
tantum esse recompensatum, quantum fuit beneficium et non plus, sicut
in recompensatione beneficii amicabilis debet fieri recompensatio secundum
quantitatem affectus beneficii. Et propter hoc usura est contra equalitatem
iustitie; iuxta illud Ps. << Ex usuris et iniquitate redimet animas
eorum >> . Set contra si usura esset contra iustitiam, tunc debitor pateretur
iniustum, set hoc non patitur ut videtur, quia nec hoc patitur a se ipso, quia
nullus sibi facit iniustum, ut probat philosophus in V Ethic. , nec ab usurario,
quia nullus patitur ab alio iniustum, nisi per dolum aut violentiam,
quorum neutrum videtur esse in proposito, quia ille qui accipit mutuum ab
usurario volens et sciens solvit ei usuras. Item secundum iustitiam, videtur
esse quod conferens beneficium speret beneficium a beneficiato; set concedens
pecuniam ad usuram confert beneficium mutui debitore, ergo licet ab
eo sperare aliquod beneficium. Set quod secundum iustitiam speratur; iuste
accipitur cum datur: ergo secundum iustitiam est quod accipiatur usura cum
datur. Item si actus usurarius est contra iustitiam, aut hoc est in quantum
actus est aut in quantum usurarius. Set non in quantum actus cum omnis
actus in quantum huiusmodi sit bonum et sit a deo qui nichil contrarium
iustitie facere potest. Similiter non in quantum usurarius, quia in quantum
talis aliquod ens est; set omne ens in quantum huiusmodi est a proprio ente,
scilicet a deo, ergo et cetera. Respondeo dicendum ad primum quod debitor
ab usurario et dolum et violentiam aliquo modo patitur. Dolum quidem in
quantum pretendit se amicum, cum per se loquendo sit hostis, sicut patet ex
dictis. Unde in Ps. << Non defecit de plateis eius usura et dolus >> . Violentiam
vero etsi non absolutam tamen mixtam quia scilicet habenti necessitatem accipere
mutuum, gravem condicionem imponit ut scilicet plus reddat quam
sibi prestetur. Et est simile si quis alicui in necessitate constituto venderet
rem aliquam multo amplius quam valeret. Esset enim iniusta venditio sic et
usurarii mutuatio esset iniusta et contra iustitiam. Set contra quia quandoque
aliqui accipiunt mutuum ad usuram immo frequenter absque magna
necessitate ergo ad minus in tali casu non erit violentia. Et dicendum
quod secundum philosophum in V Metaph. necessarium duplex dicitur.
Quiddam dicitur esse necessarium quidem sine quo res esse non potest, aliud
vero sine quo non potest esse ita bene vel ita commode. Et secundum hoc
omnia utilia dicuntur necessaria. Semper autem ille qui mutuum accipit, patitur
necessitatem primo modo vel secundo. Ad secundum dicendum secundum
iustitiam est quod concedens beneficium speret beneficium secundum
modum sue concessionis, scilicet si gratuitum, gratuitum et absque obligatione
prestandum et sic licite potest ille qui mutuat sperare aliquod beneficium
ab eo cui mutuat. Sicut qui facit servitium alicui amicabiliter confidit
de eo ut suo tempore amicabiliter servitium pari modo sibi faciat. Usurarius
|
|