Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod difficile et onerosum mensuratur
secundum virtutem sustinentis: aliquid enim onerosum est debili quod forti est
leve. Et ideo de onere legis et Evangelii possumus loqui dupliciter: aut quantum
ad gravitatem praeceptorum secundum se, aut per comparationem ad virtutem
observantium.
Si primo modo; sic quantum ad numerum praecepta veteris legis erant magis
onerosa: quia lex vetus arctabat ad caeremonialia multa, et iudicialia: lex
autem nova ad moralia tantum, quae etiam lex naturae imperat, et in uno verbo
abbreviato dilectionis Dei et proximi concluduntur. Sed quantum ad explicationem
istorum praeceptorum, sic praecepta novae legis quodammodo sunt difficiliora:
quia magis explicatur virtus praeceptorum Moralium in nova lege quam
veteri; et superaddit lex nova consilia, quamvis ad ea non cogat; et quaedam
etiam prohibet quae lex vetus permittebat, infirmitati deferens, sicut libellum
repudii, et huiusmodi.
Si autem secundo modo, sic absolute lex vetus onerosior erat: tum quia auxilium
gratiae non conferebat ad mandata implenda, sicut nova facit; tum quia
vetus lex per modum timoris cogebat ad hoc, ad quod nova lex ex amore inducit,
qui omnia levia facit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod additio novae legis ad veterem vel est quantum
ad consilia ad quae nova lex non obligat, vel etiam quantum ad explicationem
eorum quae in veteri lege implicite habebantur; unde ex hoc non potest
concludi quod lex nova sit gravior.
Ad secundum dicendum, quod virtuosus ea quae ad virtutem pertinent, delectabiliter
exequitur, ut dicitur in 1 Ethic.; et ideo virtus perfecta levius
quantumcumque difficilia exequetur, quam carens virtute facilia: cui hoc ipsum
triste est, quod a delectationibus illicitis abstineat.
Ad tertium dicendum, quod sicut qui tortuosa ligna dirigunt, ad partem contrariam
magis deflectunt, ut sic ad rectitudinem etiam, ut dicitur in 2 Ethic.
veniant; ita tendentibus ad virtutem faciendum est, ut qui a rectitudine virtutis
distorti fuerunt, magis a contrariis vitiis abstrahantur. Et propter hoc etiam
poenitentibus graviora onera imponuntur quam innocentibus. Et ita etiam carnali
populo et cervicoso maiora onera imponenda fuerunt ad eius duritiam edomandam,
cum tamen modum eius non excederent, sicut etiam infirmis diaeta
arctior, et pueris disciplina strictior imponitur.
|
|