vel occulte, cum scribat Ysidorus in 3° li. de c.90v.b
Summo Bono: " Aperte peccans agit et docet" . Ideo
dixit Regius Psalmista et Apostolus in IIII c. ad Romanos:
" Beati quorum tecta sunt peccata" . Item pec-
catum ignorancie est minus grave quam quod a sciente
commictitur. Ideo dicebat Seneca, in trag. Furen. Herculis:
" Proxima puris sors est manibus nescire nefas" 3.
Et in Ypolito subiunxit idem tragicus quod primus gradus
remissionis est voluisse obstare principiis, secun-
dus voluisse peccando servare mensuram. Carmina eius
sunt:
" Obstare primum est velle nec labi via,
Pudor; est secundus nosse peccandi modum"
Idem sensit in Agamenone, quando dixit:
" Quem penitet peccasse pene est innocens" ,
scribente Ysy. in secundo li. de Summo bono: " Quid poterit
peius esse quam culpam noscere, noscere nec flere?.
Est ergo longe melius cavere peccata quam emendare" .
|
1
5
10
15
|