et novit quod placet ei, non indiget alicuius quod divertat a
maliciis; nam ex se exequitur quod eum oportet facere de voluntatibus
Dei; et qui non est sapiens indigit eo quod divertere
faciat a maliciis. Et propter hoc posuerunt ydola facientes credere
illa esse dominos eorum ut timerentur et ex hoc recederent
a malis operibus; que, velut mortua, nec obesse valeant nec
prodesse. Et dicit: bona anima diligit bonum mandans id fieri,
et perversa diligit malum mandans id fieri. Et dixit: bona anima
plantat bonum et fructificatio sua est salvatio, et anima mala
plantat malum et fructificatio sua est damnatio. Et dixit:
bona anima cognoscitur eo quod de levi recipit veritatem, et
mala de levi mendacia. Et dixit: cum anima dubitat in re dubia
et adheret manifesto, signum est quod est intelligens. Et dixit:
anime bonorum dolent in operibus malorum, et anime malorum
dolent in operibus bonorum. Et dixit: qui cupiditates imitatur,
finaliter est perdens et est cito dehonestatus, et qui odit eas
est cito acquirens et in fine commendatur. Et dixit: anima bona
salvat se ipsam et alie salvantur per eam; male autem perdit
se ipsam et alie perduntur per eam. Et dixit: anime similes
conveniunt et dissimiles disconveniunt et contrariantur ad invicem.
Et dixit: anima est agnitrix omnium rerum; ergo qui
cognoscit animam cognoscit omnia, et qui non cognoscit eam
nichil cognoscit. Et dixit: anima est iacinctus incomparabilis, et
qui cognoscit eum non est contentus eo [nisi] in eo quod
convenit. Et dixit: qui sibi est parcus, alteri est magis parcus,
et qui sibi liberalis est, alteri magis est liberalis. Et dixit: bone
anime sufficit modicum documenti, et mala cum multo non proficit.
Et dixit: si taceret ignorans, molestas discordias cogitatus
minime pateretur. Et dixit: sex sunt nunquam amittentes tristiciam;
ille qui nunquam obliviscitur despectionis que fit sibi:
invidus novas habens divicias; qui moratus est diu cum sapiente
|
|