tuum potuit animum detinere aut tuas alligare manus seu digitorum tuorum
articulos innodare, ut transmissam a me tibi paginam minime aperires, sed
integram eam, donec redeam, conservares virginitatis sue non contingendo
sigillum et secretorum meorum archana, que tamquam fida portat nuncia, non
videndo. Nonne etiam tua comunis locucio est delectabilis cantilena? Nonne
proverbium est amenum quilibet sermo tuus? Certe quando etiam familiariter
loqueris, pulcre dictas. Suntque tua improvisa eloquia dictamina elimata, quia
precellunt revera omne armoniacum tua labia instrumentum. Non ergo differas
eandem reserare paginam et interclusa ibi meorum affectuum aromata odorare.
Cum enim in hoc specialiter divina te privilegiaverit gracia, quod quicquid
intendis dicere, potes in alto et egregio stilo cum facilitate proferre, statim, si
volueris, absque meditacionis angustia poteris ydoneam mittere responsalem.
16.
IOHANNES
Terracinensi speculo domino Iordano preclaro vicecancellario et notario,
reverendo inclitaque Campanie comiti seu rectori Maritime precellenti I. de
Capua pauper et mendicus, lustris sex qui iam peractis de rutilanti numero
tam felicium titulorum nichil est aliud assecutus, quam venustam pampinis
et onustam siliquis notariam, studiosi preconis obsequium in iubilanda cum
çimbalis suorum gloria meritorum. In gemmis prefulgidis dictaminum electorum
et in facundie deliciis dulcioribus favo mellis ac in thesauris eloquencie
non solum avium, sed etiam syrenum mira vocum modulatione placentium
allective virtutis vestre potencia super mundi rethores et rectores esse dicitur
exaltata et astrologis facta dignior in formandis eloquiis seu pingendis epistulis
solis et lune ac syderum radiosa pulcritudine decoratis. Hec enim singularis
excellencia in mee parvule laudis occasum per orbis latitudinem iam diffusa
et grata singulis ac delectabilis universis nondum supra celos provehi nec
divini splendoris speculantibus claritatem equalis adhuc per illum modum meruit
extimari, quod vestri sublimitas intellectus distincte percipiat seu libere
comprehendat, quid sit in excelsis Dominus et quid eterni fulgoris abyssus.
Sane maiestatem altissimi non licet filiis hominum perscruptari nec invisibilibus
agnoscendis, quamquam devotissime contemplandis, aplicare animum patenter
in multis circa visibilia defectivum. Vestre itaque mentis altitudo provida
|
|