Rolandus Cremonensis: Summa

Pag 861


habeant ad eam. Quod sit unum principium omnium divina Scriptura
demonstrat, tamen propter Grecos qui querunt sapientiam oportet istud
probari. Hoc modo probaverunt philosophi: hoc habet causam et illud
aliud causam, et sic non procedatur in infinitum quia infinita non est pertransire:
ergo stabitur in uno principio. Hec autem probatio insufficiens
est, quia adversarius posset dicere: hoc habet causam et illud et illud, et
sic stabitur in aliquo, ut verbi gratia in substantia; sed quid dices in qualitatibus -
et quantitatibus et aliis predicamentis? Unusquisque istorum ordinum
reducetur ad suum proprium principium et ita erunt decem principia
prima que non habebunt aliud principium super se, et illa decem principia
erunt decem predicamenta. Sed probatur quod oportet illa reduci ad unum
principium a quo sunt. Constat quod novem accidentalia predicamenta ad
substantiam oportet reduci a quo dependent, unde substantia principium est
aliorum novem. Probatur quod substantia habet alia principia super se. Constat
quod substantia secundum quod est generalissimum non est Creator, quia
cum predicetur de qualibet substantia, tunc quelibet substantia esset Creator,
cum quelibet substantia sit illa. Iam constat quod decem genera non possunt
esse principia prima. Fortasse dicetur quod sunt duo principia, sicut dicunt
Manichei, ita quod unum est principium bonorum et aliud malorum, unum
corporalium et aliud spiritualium, et utrumque fuit ab eterno. Ergo Deus
noster non fecit ista corporalia, non est ergo omnipotens. Fortasse dicet
quod omnipotens est in suis creaturis et principium mali in suis: absolute
ergo non est omnipotens, ergo Scriptura male appellat ipsum absolute
omnipotentem. Modo quero sic: Deus noster aut est ubique aut alicubi,
ita quod non ubique. Si dicis quod Deus noster ubique est, sicut dicit
psalmista: si ascendero in celum tu illic es, si descendero et cetera, tunc
quero ubi erit aliud principium quod tu ponis. Si dixeris quod illud aliud
principium ubique est similiter, oportet ergo quod unum transeat per aliud
et unum subintret aliud, et sic illud quod subintrat est simplicius. Ergo
reliquum non est summe simplex, aliquo ergo modo habet compositionem,
ergo est ex componentibus; non est ergo primum principium, principiatum
est ergo. Forte dicet: proba per rationes quod Deus sit ubique; non credo
Scripture que non probat syllogistice. Probo ergo quod Deus noster ubique
est et sic patebit quod non sunt duo principia. Videamus ergo causam quare
alicui dubitetur ut sit alicubi ita quod non ubique. Omnis creatura aut
est forma aut substantia aut compositum ex utroque. Necessarium est
ut substantia corporalis sit alicubi et non sit ubique, quia habet superficiem
includentem se. Item forma se coartat secundum coartationem materie et
sigillat materiam et forma in materia sigillatur, et ita quicquid constat
ex materia corporali vel spirituali in loco est alicubi ita quod non ubique:





45




50




55




60




65




70




75




80
Torna all'inizio