et dimidium timore Cremonensium ac etiam imperatoris stare 
fuerunt ausi. Interea Laudenses nolentes, quod imperator 
et Papienses, qui se maxime preparabant ad occursum ipsorum, 
frustra Laude veniendi laborem paterentur, legatos Papiam 
misere, qui omnia, qualiter acta fuerant, eis indicarent. 
Postea vero in die Mercurii, que fuit tercia dies sequentis 
mensis Augusti et in qua fuit festivitas sancti Gaudencii et 
inventio sancti Stephani martiris, fuit inceptus murus civitatis 
de Laude a Tinto Musa de Gata de Cremona in 
angulo civitatis supra paludem de Silva Greca prope portam 
Cremonensem; et dominus Albericus Laudensis episcopus, 
qui fuit de progenie procerum de Merlino, primum lapidem 
in fossato ipsius muri sua manu proiecit. 
Octavo autem die predicti mensis Augusti in festivitate 
sancti Ciriaci martiris iverunt Laudenses equites et pedites 
cum duabus eorum petreriis et cum parte etiam Cremonensium 
equitum, qui aderant tunc Laude, ad pontem, 
quem Mediolanenses rehedificaverant ad Cropellum supra
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |