Leonardus de Benevento: Epistolae

Pag 133


exemplo, quod nisi mediator inter Deum et homines extitisset, primordialis
masse contagiis involutos, qui motus divine potentie mitigasset, hodie
tartaricus voraret immaniter quos ante mediatoris officium glutiebat hyatus!
O pium mediatoris officium, actor pacis, pacis videlicet que exuperat
omnem sensum! O vere mediatoris officium, misterium sanctitatis, quod
furialia corda domas et ab ore furentis gladii liberas aptos neci! O necessarium
mediatoris officium, ut ne potens ius sibi dicat vel faciat in plebeyum,
id unicuique tribuis et absque reclamatione qualibet facis esse contentos!
Hoc divinum potius quam humanum, cum plurimi iudices sint pravi de
propriis non iustitie tramitem, sed appetitus erronei sequentes ardorem!
Igitur humiliter petimus et flexis genibus supplicamus ut, resumpto
mediatoris officio, dominos nostros et patres … et … cardinales ad benivolentiam
reducatis. Tunc enim procurabitis nos evehi de profundis, cum
venti nostri temperies, malivolentie nebula procul pulsa, dominorum
faciem serenabit et, eminus sevitia victricali proscripta, paterna succedet
affectio, quasi collapsis filiis solite benignitatis auspicia collatura.


Sacro cetui Cardinalium Universitas Beneventi, per Leonardum de
Benevento.
Convertite, quesumus, oculos pietatis ad subditos et aures inclinate
benigniter ad oppressos, ut videatis importuna que patimur et audiatis
importabilia que sentimus, quod facie serena recepti auram placidam speremus
in fluctibus que nos ad portum optate diutius tranquillitatis acclamet.
Scire namque vos cupimus, quod, nisi ventis nostre vexationis imperetis
et fluctibus ut stent, spiritus procellarum habyssus atra nos glutiet et
ad profunda pelagi officialium ecclesie Romane tyrampnides nos submerget.
Quid de visceribus defosse telluris in erumpna et sudoribus ad victum

Torna all'inizio