Coronam igitur supradictam emerunt Parmenses ab illo concive
suo et dederunt ei pro ea ducentas libras imperialium et
unum casamentum prope ecclesiam Sancte Christine, ubi lavatorium
equorum antiquitus fuerat. Et statuerunt ut quicumque de
thesauris Victorie aliquid habuisset, medietatem haberet et medietatem
assignaret communi. Ditati sunt ergo mirabiliter pauperes
expoliato principe divite. Ideo dicit Ecclesiasticus XI: Facile
est enim in oculis Dei subito honestare pauperem, id est divitem
facere. Unde illud Sap. X: Honestavit illum in laboribus et complevit
labores illius.
Quod peculiaria imperatoris, que pertinebant ad bellum, habuit Gregorius
de Monte Longo, qui erat legatus.
Peculiaria quoque imperatoris, que pertinebant ad bellum,
ut papiliones et huiusmodi, habuit Gregorius de Monte Longo
legatus; ymagines vero et reliquie quas imperator habebat collocate
sunt in sacrario sive sacristia maioris ecclesie Beate Virginis
conservande. Nam, quamvis alii fuerint pugnatores ad Fridericum
debellandum et fugandum, ipsa tamen fuit illa una mulier
Hebrea, que fecit confusionem in domo Nabuchodonosor regis, ut
in Iudith historia continetur, XIIII. Ideo congruit huic loco quod
Delbora dixit, Iudicum IIII: In manu mulieris tradetur Sysara.
De ducibus istius exercitus qui Fridericum fugaverunt.
Duces fuerunt exercitus Gregorius de Monte Longo legatus,
vir sapiens et in multis expertus, et Phylippus Vicedominus civis
Placentinus, homo strenuus et probus, tunc Parme civitatis potestas,
sicut in alia cronica posui, in qua XII scelera Friderici imperatoris
descripsi. Et nota quod, de thesauris qui in Victoria sunt
reperti, pauci remanserunt in Parma, quia mereatores de diversis
partibus venientes emerunt eos et habuerunt pro bono foro sive
mercato et asportaverunt, videlicet vasa aurea et argentea, gemmas,
|
|