Salimbene de Adam: Cronica

Pag 757


curialis et largus, strenuus miles et probus in armis et doctus
ad bellum. Ordinem fratrum Minorum diligebat, non solum quia
aliquos propinquos habebat in eo, verum etiam quia beatus Franciscus
eum de multis periculis liberaverat et de compedibus et
carcere domini Malateste. Et tamen a quibusdam stultis ex Ordine
fratrum Minorum pluries graviter fuit offensus. Hic in civitate
Astensi habuit decentem societatem atque familiam, eo quod
multi sibi manum adiutricem porrigere non cessabant. Facta
sunt autem hec supradicta ab eo tempore quo solent reges ad bella
procedere usque ad festum beati Iohannis Baptiste. Et erat ibi
legatus domini pape dominus Bernardus Provincialis, Romane
curie cardinalis.
Quod rex Karulus de Neapoli ivit Burdegalas, credens committere bellum
cum Petro rege Aragónie.

Item, eodem millesimo, rex Karolus de Neapoli ivit Burdegalas,
credens committere bellum cum Petro rege Aragonie et
cum centum ex utraque parte militibus, sicut ambo reges iuramento
firmaverant. Sed predictum prelium minime factum fuit,
quia rex Aragonie vitavit illud. Debebat autem fieri bellum predictum
occasione Sicilie, quam intraverat Petrus rex Aragonie,
et occupaverat eam cum exercitu suo, siquidem papa Nicholaus
III dederat eam sibi in odium regis Karuli cum consensu
aliquorum cardinalium qui tunc erant in curia, et ipse Petrus rex
Aragonie ex alia parte credebat se aliquid in ea iuris habere,
quia Manfredi principis gener fuerat. Karulus vero frater regis
Francie habuerat eam prius datam sibi ab Urbano papa quarto,
eó quod contra Manfredum filium Friderici imperatoris depositi
Ecclesie dedisset succursum.
De obitu Regini episcopi domini Guilielmi de Foliano.
Item, supradicto millesimo, obiit dominus Guilielmus de Foliano
Reginus episcopus, et male ordinavit facta anime sue. Avarus

Torna all'inizio