44. De vestibus imperatorum. Ad indumenta imperialia
veniamus, et primo de clamide. Clamis est vestis, quae ex una
parte induitur neque consuitur, sed aureis fibulis infrenatur.
Toga forma est rotunda et effusiore et quasi inundante sinu et
sub dextro veniens super humerum sinistrum ponitur, cuius similitudinem
in operimentis simulacrorum vel picturarum aspicimus;
easque statuas togatas vocamus. Toga autem imperator et
Romani in pace utuntur, belli autem tempore paludamentis. Mensura
autem togae iustae sex [ulnas] habet. Trabea imperatoris
est togae species ex purpura et cocco, qua operti imperatores procedere
debent. Hanc primum Romulus adinvenit ad discretionem
regum habitus. Trabea autem dicta, quod in maiorem gloriam
imperatorem transferat et ex tunc et in posterum amplioris honoris
dignitate beatum faciat, et monocratorem omnium designat.
Paludamentum imperatoris est insigne pallium, cocco, purpura et
auro distinctum.
Est autem pallium bellicum, quod eo indutus imperator manifestat
bellum futurum; paludamentum vero cyclas, circumtextum
est et rotundum.
Imperator ferat camisum, ex subtilissimo et candidissimo bisso
contextum, cum aurea bulla, ornatum a pedibus ad mensuram
bracchii in circuitu de auro frigio.
Habeat et tunicam coccineam auro, gemmis et margaritis
pretiosis ornatam, a scapulis, collo, pedibus et manibus habens ad
pedes .LXXII. tinti[n]nabula, totidemque mala punica aurea.
Balteum, id est strophium imperatoris, sit factum ex auro
et lapidibus preciosis, habens .LXXII. tintinnabula, ad similitudinem
floris mali punicif acta et semicinthia aurea, eodem modo facta,
et in utroque capite baltei rotam auream, lapidibus preciosis et
margaritis ornatam, habens in circuitu rotae scriptum:
Roma caput mundi regit orbis frena rotundi.
In medio vero rotum sit sculptum triphariam thema orbis: Asia,
Africa, Europa.
Dalmatica imperatoris est diarodina ex aurofrigio cum
aquilis aureis et margaritis compactis ante et retro, habens in
se .CCC. .LXV. tintinnabula aurea.
Hepyloricum imperatoris oxydeauxitum sit factum cum
aquilis et margaritis fabrefactis ante et retro.
Mantum aureum imperatoris habeat zodiacum aureum, ex
margaritis et lapidibus preciosis compactum; in cuius fimbria sint
.CCCLXV. tinti[n]nabula aurea, ad similitudinem floris mali punici
facta, totidemque mala punica.
Habeat et zancas aureas cum aquilis .IIII.or ex margaritis compactis,
quarum cinctoria sint de auro et preciosis lapidibus et
margaritis, habentes .XXIIIJ.or tinti[n]nabula aurea, ad similitudinem
floris mali punici facta.
Calcei imperatoris sint de auro frigio et margaritis ac lapidibus
preciosis, de quibus inibi sint factae aquilae et leones et
dracones.
De loro et frigio imperatoris. Habeat autem imperator lorum
in collo et frigium in capite, nec non torquem auream, armillas,
brachialia et dextralia.
De anabulo imperatoris. Habeat autem supra omnia vestimenta
sub mantu anabulum aureum, gemmis et margaritis pretiosis
ornatum, quod summum est omnium indumentorum; sine quo
numquam aliquando debet proferre sententiam, alioquin irrita erit.
|
|