Salimbene de Adam: Cronica

Pag 321


suum, ipse rex sit dominus precipiendi, quia ex parte nostra
non deest qui impleat sed qui iubeat». Audiens hec rex regratiatus
est generali ministro et in tantum acceptavit responsionem suam,
quod voluit eam litteris generalis et sigillo confirmatam habere.
Et factum fuit ita.
Quod rex Francie comedit cum fratribus et fecit expensas.
Porro illa die rex fecit expensas et comedit cum fratribus. Et
comedimus in refectorio; et comederunt ibi tres fratres regis et
cardinalis Romane curie et generalis minister et frater Rigaldus,
archiepiscopus Rotomagensis, et provincialis minister Francie et
custodes et diffinitores et discreti et quotquot de corpore capituli
erant et fratres hospites quos nominamus forenses.
De humilitate quam ostendit generalis minister comedendo seorsum in alia
mensa.

Cognoscens itaque generalis minister quod cum rege erat nobilis
et digna societas, scilicet tres comites et Romane Ecclesie
legatus et cardinalis et Rotomagensis archiepiscopus, noluit se
obstentare in faciendo opere suo, iuxta verbum quod scriptum est,
Eccli. XI: In die honoris tui ne extollaris, quamquam invitaretur
ut iuxta regem discumberet, sed magis voluit opere implere quod
Dominus docuit verbo et monstravit exemplo, scilicet curialitatem
et humilitatem. Ait enim in Evangelio Dominus, Luc. XIIII:
Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne
forte honoratior te sit invitatus ab illo, et veniens is qui te et illum
vocavit dicat tibi: Da huic locum. Et tunc incipies cum rubore
novissimum locum tenere. Sed, cum vocatus fueris, vade, recumbe in
novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice,
ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus,
quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur
.
Iterum alia Scriptura dicit, Eccli. XIII: Advocatus a

Torna all'inizio