Petrus Crassus: Defensio Heinrici IV. regis

Pag 453


nono Codicis: Quisquis cum militibus vel privatis vel barbaris scelestam inierit factionem
aut factionis ipsius inierit sacramentum vel dederit, de nece etiam virorum illustrium,
qui consiliis et consilio nostro intersunt, senatorum etiam - nam et ipsi pars
corporis nostri sunt - vel cuiuslibet postremo, qui nobis militat, cogitaverit, eadem
severitate voluntatis scelerisque effectum punire iura voluerunt; ipse quidem, utpote
maiestatis reus, gladio feriatur, bonis eiusdem omnibus fisco nostro addictis; filii vero
eius, quibus vitam imperatoria specialiter lenitate concedimus - paterno enim debent
perire supplicio, in quibus paterni, hoc est hereditarii criminis exempla metuentur -, a
materna vel avita, omni etiam proximorum hereditate ac successione habeantur alieni,
testamentis externorum nihil capiant, sint perpetuo egentes et pauperes, infamia eos
paterna semper comitetur, ad nullos unquam honores, ad nulla prorsus sacramenta
perveniant, sint postremo tales, ut his perpetua egestate sordentibus sit et mors solatium
et vita supplicium
. Quid ergo, Saxones, cum tam duris legibus durum sit repugnare,
sunt referenda omnia ad misericordiam iudicis, quatinus H[enricus] rex pro
benigna pietate sua legum rigorem pietate temperet omnibusque veniam petentibus
misericorditer indulgeat. Nam nec mirum est, si legum ignaros a fide poterat avertere,
qui sedet in illa sede, per quam omnes fidem accepimus. Omni hora et ubique diligenti
cautela opus est et vigilantia; nam nulla securitas est vicino serpenti dormire.
Petrus fidelis librum componere feci,
Effectus victor, rex, hunc, quem tibi mitto.
Laetatur mundus, regem portare tryumphum.
Rex, regni splendor semper, nostrique memento.
Hunc vobis mittit, regis solamina gliscit,
Regi commendat fratrem natosque, puellas.
Vivens et regnet populos regnumque gubernet!
Spes nostrae vitae, nos vestri donamina ditent!
Henrice rex amabilis,
qui Romae victor existis,
hunc librum nostrum accipis,
quem vestri Crassus tradidit,
exemplis patrum editum,
rogatu Petri conditum,
vobis mandavit ocius,
ut prosit ad concilium.
Amore vestri, domine,
libellum feci fingere.
Vos cum amore sumite,
verba divina legite.
Mementote servitii,
sed Petri fidelissimi,
ut loco summi divitis
Crassum ponatis perpetim.

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio