Iohannes de Montecorvino: Epistolae

Pag 353


ipse emit terram pro loco quem dixi, et dedit mihi amore Dei
et divina gratia operante, quia utilior et congruentior locus
haberi non posset in tot imperio domini Chanis pro ecclesia
catholica construenda. In principio augusti locum accepi, et
assistentibus benefactoribus et iuvantibus, usque ad festum
S. Francisci fuit completus cum muro in circuitu et domibus
officinis planis et oratorio, quod est capax ducentarum personarum.
Sed propter yemem ecclesiam perficere non potui,
sed habeo ligna congragata in domo et per misericordiam Dei
perficiam in estate. Dico vobis quod mirum quoddam visum
est omnibus advenientibus de civitate et aliunde quia non habebant
adhuc rumores ex hoc, et videntes locum de novo factum
et crucem rubeam desuper in sublimi positam.
3. Et nos in oratorio nostro secundum usum, officium cantamus
solempniter quia notas non habemus. Dominus Chaam
in camera sua potest andire voces nostras, et hoc mirabile factum
longe lateque divulgatum est inter gentes, et pro magno
erit sicut disponet et adimplebit divina clementia.
4. A prima ecclesia et loco nostro usque ad ecclesiam
secundam quam edificavi postea, sunt duo miliaria et dimidium
intra civitatem que multum est magna. Et pueros divisi, et
posui partem in prima et partem in secunda constitui, et faciunt
officium per seipsos. Sed ego sicut cappellanus per ebdomadas
celebro in utraque, quia pueri non sunt sacerdotes.
5. De magno imperio Tartarorum. De regionibus orientalium
vobis significo, et precipue de imperio domini Chanis
quod non sit ei maius in mundo. Et ego habeo in curia sua
locum et viam ordinariam intrandi et sedendi sicut Legatus
domini Pape, et honorat me super omnes alios prelatos, quocumque

Torna all'inizio